BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 301-302 299 prolata; actio enim, tota quanta, sive promissionis, sive collationis, fuit a primaeva generatione christiana totaliter elaborata et inventa, ut mos erat apud Christifideles priorum saeculorum. Nunc autem, haec omnia inventa et elaborata jam erant quando Evangelistae sua evangelia cons– cripserunt. b) Orientales Orthodoxi, Protestantes et Marsilius Patavinus cum ReDalistis et Gallicanis admittunt quidem genuinitatem et historicita– tem verborum Jesu, sed dicunt in his verbis non includi sensum catholi– cum promissionis et collationis Primatus jurisdictionis. Orientales dicunt verba promissionis non uni Petro personaliter et directe fuisse relata, sed universo Collegio Apostolorum, ita ut ex his ver– bis nullum membrum Collegii prae aliis electum fore censeatur. Protestantes in innumeras abeunt interpretationes, nam sunt qui di– cant haec verba referenda esse ad ipsum Christum, vel ad fidem Petri et omnium fidelium, vel ad universum Collegium Apostolorum, etc. Marsilius Patavinus, Richerius, Jansenius, etc., ex sua democratica sententia de compositione societatis ecclesiasticae, profitentur haec ver– ba nullatenus referenda esse ad Petrum neque ad Collegium Apostolorum, sed absolute ad universam plebem credentium. 302. Nota theologica: De fide divina catholica definita. Fontes: l. Concilimn Vaticanum: S. q. d., beatmn Petrum apostolum non esse a Christo Domino constitu– tum Apostolorum omnium principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput; vel eumdem honoris tantum, non autem verae pro– priaeque jurisdictionis primatum ab eoclem Domino nostro Jesu Chris– to directe et immediate accepisse: A. S. (D 1823; cf. caput ejusdem Concilii, D 1822). 2. Saec. IX, tempore Photii, S. NicOLAus ad Michaelem Imperatorem de nostra quaestione mentionem facit (D 332). 3. Saec. XI, idem fecit S. LEO XI in epistola ad Michaelem Cerula– rium (D 351, 353). 4. Saec XIV, .ToANNEs XXII contra Marsilium Patavinum thesim de– fendit (D 496). 5. Saec. XV, CONCILIUM CONSTANTIENSE contra errores J. Hus (D 633, 673), et praesertim c. FLORENTINUM (D 694). Saec. xvn, INNOCENTIUs X contra errorem de duplici capite Ecclesiae, nempe Petra et Paulo (D 1091) 6. Saec. XIX, LEO XIII in Encycl. «Satis cognitum», ubi exegesim textus Mt 16, 17-19 (AAS 28, 725 sqs.). Pro secunda parte, cf. praeterea PIUM IX (D 1842) et PIUM XII in Encycl. «Mystici Corporis» (AAS 35, 210 sqs.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz