BCCCAP00000000000000000000546
298 DE CONSTITUTIONE 1'IONARCHICA, th. 20, n. 300-301 camerae in hodierna democratia, qui, etiamsi in alía membra nullam jurisdictionem habeat, tamen ad ipsum spectat directio sessionum; ipse enim disponit ordinem quaestionum tractandarum; ipsi competit con– ccssio vel denegatio loquelae, sessionum interruptio, aliaque hujusmodi: uti vides, primatus directionis aliquod jus confert, sed extra lineam ju– risdictionis. Primatus jurisdictionis. Idem est ac autoritas suprema in societate perfecta. Quia est auctoritas suprema, omnia alia membra societatis tali auctoritati obedire tenentur, et ornnes concives, sive singillatim sive collective sumpti, ad subjectionem parati esse debent. Ideoque nemo concipitur superior, nemo aequalis Qui potestate suprema gaudet, eo ipso plenam habet potestatem legislativam, judicialem et exsecutivam. Societas perfecta dicitur illa, cujus finis, in quem membra tendunt, est in suo genere ultimus, et media habet necessaria ad hunc finem consequendum; numquam proinde concipi potetit tamquam pars alte– rius societatis, vel in suo ordine quocumque modo alteri subjecta. Tantum Ecclesia Christi et societas civilis dicuntur et sunt societa– tes perfectae. In qualibet societate, jurisdictio suprema, radicata in suprema auc– toritate-sive sit monarchica, sive aristocratica, ¡¡ive, denique, demo– cratica--potest aliis communicari, et, de facto, a multis necessario par– ticipatur, non alia de causa nisi propter humanam limitationem indi– viduorum. Immediate et directe: «Verba, immediate et directe, sunt contra Richerianos, qui Petro ejusque successoribus potestatem dumtaxat mi– nisterialem adscribunt, itemque dicunt institutum divinitus primatum neque fuisse Petro immediate tributum, neque ad eum directum, sed ad Ecclesiam uti ad praprium subjectum, cujus nomine Petrus illum acce– pit» (Constitutionis de Ecclesia schema: MSI 51, 599). Dicimus igitur Christum directe et immediate Petra promisisse et cor.tulisse primatum jurisdictionis; directe, quatenus scilicet Petrus erat persona physica singularis, a ceteris apostolis et ab aliis fidelibus dis– tincta; immediate, excluso videlicet alio depositario potestatis, qui hanc potestatem Petra vel traderet vel delegaret. Christus igitur, ex variis regiminis speciebus ab hominibus excogita– tis, elegit, pro sua Ecclesia, monarchiam absolutam, personam statuens monarchae, ac potestatem concretam, pro determinato monarcha, con– ferens. 301. Adversarii.-Sunt duplicis generis: sunt qui dicant verba Mt 16, 18-20 et Jo 21, 15-17 esse interpolata et spurea; sunt alii, qui, his verbis admissis ut legitimis et authenticis, dicant nihil in ipsis contineri quo Primatus Petri probari possit; confer ea quae supra diximus, n. 268 sqs.; breviter igitur in praesenti adversarios enumerabimus. a) Rationalistae, quicumque illi sint, dicunt verba praedicta num– quam fuisse a Jesu ore prolata; alü, ut HARNACK, dicunt haec verba fuis– se interpolata; sunt denique alii, ut Evolutionistae critici, qui affirmant haec verba de facto non fuisse interpolata, sed neque a Jesu umquam
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz