BCCCAP00000000000000000000546
6 DE THEOLOGIA SCHOLASTICA, n. 8-9 s. Scriptura et Traditio, inquirantur per disciplinas proprias et separa•, tas. Hac praeparatione remota semel praesupposita, theologus unam– quamque quaestionem dogmaticam per rigidam analysim fontium accu– rate probare debet. Unde theologia positiva est illa scientia quae, sub magisterio Eccle– siae, demonstrat singulas veritates credendas in S. Scriptura et Tradi– tione revera inveniri. Munus ipsius est probare «q 1 1od aliquid verum sit» ( 12). 9. Theologia scholastica, seu speculativa.-Etiam thcologia scholas– tica suum fundamentum invenit in veritate revelata; est enim theo– logia; quapropter ratio forrnalis hujus scientiae in ea abesse nequit. Tamen, postquam «datum» revelatum jam stabilitum fuit, necesse habet profundius et intimius penetrare veritatum naturam et causas, necnon et mutuum earum nexum inter se; tandem ex eis oportet consectaria eruere et conclusiones, easque in systema scientificum ordinare. Hujus systematis proprium est veritates revelatas minus notas explicare tum ope aliarum veritatum magis notarum, tum denique ex analogía earum quae naturaliter ratio humana cognoscit. Theologia igitur scholastica docet «quomodo verwn sit, quod dici– tur» (13). Haec methodus in scholis Medii Aevi maximum splendorem obtinuit atque longe prae aliis praevaluit, et in posternm numquam in theologia catholica omissa est, immo potius cum theologia positiva intime fuit conjuncta. Magni Doctores, ipsique Romani Pontiflces, eam laudibus ex– tulerunt, e,iusque studium magistris et discipulis enixe commendarunt. Sufficiat in hoc loco aliqua afferre documenta, nempe Constitutionem «Deus Scientiarum Dominus» (24 maji 1931) et «Ordinationum sacrae Congregationis Studiorum» (12 junii 1931) (1-1). Ait Pius XI: «In facultate theologica principem locum teneat sacra theologia. Haec autem disciplina methodo cum positiva tum scholastica tradenda €st; ideo. veritatibus fidei expositis et ex sacra Scriptura et Tradi– tione demonstratis, earum veritatum natura et intima ratio ad prin– cipia et doctrinam S. Thomae Aquinatis investigentur et illustren– tur» (a. 29). «Ordinationes» vero, a Congregatione de Seminariis occasione me– moratae Constitutionis latae, «quas omnes et singulas ... Pius XI ratas habuit... [et] evulgari jussit» (ibid.), haec praescribunt: «In parte disciplinarum positiva auditores ita instituantur, ut non solum ipsam doctrinam probe addiscant, sed etiam fontes singulis disciplinis proprios legesque eosdem interpretandi cognoscant atque ( 12 l s. THO~<., Quodlib., IV, ª· 18. t 13) s. THOM., Quocllib., IV, a. 18. (14\ ASS, 23 (1931), 24 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz