BCCCAP00000000000000000000546

ART. Il De monarchica constitutione Ecclesiae. THESIS 20.ª: Jesus Christus directe et immediate uni Apostolo, nempe Pe– tro, promisit (I) atque contulit (II) Primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam. 299. Connexio materiae.-Probatum fuit in thesi prae·cedenti Chris– tum veram societatem constituisse « super fundamentum Apostolorum» (Eph 2, 20), eam hierarchice constitmms; Collegium igitur Apostolorum, ex voluntate Christi, Ecclesiam regere tenetur; forma Ecclesiae est. ex voluntate Christi, aristocratica, vel melius, oligarchica. Status quaestionis.-Nunc autem qua-eritur utrum Collegium Apos– tolorum ita participaret potestatem supremam Christi ut omnes Apos • toli sint in dignitate et auctoritate omnino aequales, an potius unus de duodecim insignitus fuerit plenitudine potestatis erga alios Aposto– los et universam Ecclesiam. Respondemus dicendo unum Apostolum, nempe Petrum, directe et immediate accepisse a Christo Primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam, ac proinde etiam in alios Apostolos. Unde concludendum erü formam istius societatis esse quidem oli– garchicam, at etiam monarchicam dici debere. 300. Explicatio terminorum.--Primatus, sine ulla ulteriore deter– minatione, significat praecedentiam unius personae prae alia. Attamen, attentis ulterioribus determinationibus, vox primatus se– quentes acceptiones habere consuevit: Primatus honoris. Est ille in quo una persona ab alia simplici honore distinguitur; nulla est in eo auctoritas quam alii non habeant; talis omnino est primus ínter pares; primus, videlicet, quia, e. g., primus sedet, vel primus loquitur, etc. Primatus directionis, administrationis. Est ille in qua aliquod jus confertur, sed extra lineam jurisdictionis; sic e. g. est praeses utriusque

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz