BCCCAP00000000000000000000546
______D_E_c_o_N_S_T_ITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 298 295 a) «si peccaverit... frater tuus..., die Ecclesiae» (Mt. 18, 17). b) «Placuit Aposto/is et Senioribus cum omni Ecclesia)) (Act. 15, 22). c) «Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas» (I Cor 3, 22). Rf'spondeo: Ad primmn: quid per «ecclesia» intelligatur, sequentibus verbis de- claratur: «Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terrarn.. . », etc., ubi clare apparet Collegium tamquam subjectum potestatis. (Cf., n. 292). Ad secunclurn: In Concilio Hierosolymitano non obscure insinuatur auctoritas hierarchica (Cf., n.295, 333, 334). Ad tertium: Omnia vestra sunt..., ac si diceret: «sive Rornanus Pontifex, sive Episcopi, sive presbyteri.. ., omnia vestra sunt», id est, ad vestrarn utilitatern eos posuit Christus, ut suam Ecclesiam regant. Objectio 5 a, Sed verba ligare et solvere apud rabbinos tantum significant aliquid declarare licitum vel illicitum. Ubinam ergo, in hoc casu, potestas leges fe– rendi? Ubinam et potestas judicialis et exsecutiva? Respondeo: Quidquicl sit de usu rabbinico, saltem in locis adductis N.wi Testa– ment1, agitur de vera potestate jurisdictionis (cf. n. 292, praesertim in nota). Objectio 6.ª: Saltem Paulus sensu stricto Aposto] us dici nequit, ut ipse confite– tur: «Ego surn rninimus Apostolorurn, qui non surn dignus vacarí Apostolus» (I Cor 15, 9). Respondeo: Etsi minimus-ita in sua humili confessione-tamen Apost0lus. Ratio talis confessionis in ipso versu invenitur: «Quoniam persecutus sum Ecclesiarn Dei». Ohjectio 7.ª: Missio Pauli fuit mere humana, non Christi: «Orantes, imponentes– que Saulo manus, dimiserunt illos [Saulum et Barnabam] (Act 13, 2, 3). ltespondeo: Ibídem dicitur, hoc fecisse Spiritu Sancto compulsos: «Dixit illis Spiri– tus Sanctus: Segregate rnihi Saulum et Barnabarn» (v. 2). Nec aliunde probatur hic agi de missione apostolica; potius ad ordinationem episcopalem haec verba ap– plicanda videntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz