BCCCAP00000000000000000000546
294 DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA ,th. 19, n. 297-298 Ut autem haec omnia semel pro semper in mente et in carde veluti insculpantur, meditentur haec alia verba PII XII: «Recentibus vero temporibus hinc illinc enasci et passim propagari coepta est theologia, ut ajunt, laica/is et peculiare theologorum laica– lium coeptum est genus, qui sui juris profitentur; habentur hujus theo– logiae praelectiones, scripta typis edita, circuli, cathcdrae, professores. Hi suum magisterium distinguunt et quoddammodo opponunt Magis– terio Ecclesiae publico; aliquoties, ut suum agendi modum probent, pro– vocant ad docendi et interpretandi charismata, de quibus in Novo Tes– tamento, praesertim in Epistolis paulinis, non semel est sermo (Rom 12, 6-7; 1 Cor 12, 28-30); provocant ad historiam, quae inde ab initio reli– gionis christianae usque ad Irnnc diem tot affert nomina laicorum, qui in bonum animarum Christi veritatem docuerunt scriptis et viva voce, verum ab hoc non vocati ab Episcopis, neque petita vel accepta sacri magisterii facultate, sed ducti interno suo impulsu ac studio apostolico. Verumtamen haec contra retinenda sunt: numquam nempe fuit neque est neque mnquam erit ín Ecclesia legitimum laicorum magisterium, quod a Deo auctoritati, ductui, vigilantiae sacri Magisterii fuerit subs– tractum; immo ipsa subjectionis negatio evincens exhibet argumentum et judicium: laicos ita Ioquentes et agentes non duci a Spiritu Dei et Christi» _(19). 298. Ol.ljectiones.-Objcctio l.ª: Ait Jesus: «Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere legem, sed adimplere» (Mt 5, 17). Jamvero haec verba excludunt intentionem novam societatem fundandi. Ergo. Sequitur proinde neque Apostolos ullam habere potuisse potestatem a Christo ac– ceptam in societate christiana. Responden: Jam supra declanivimus ,ensum hujus objectionis. Cetcrum Christus in Evangeliis saepe loquitur de futura abrogatione partis caeremonialis Veteris Tes– tamenti et de institutione Novi Foederis; ex hoc autem minime sequitur quod Le– gem Mosaicam adamussim non agnosceret ac observaret. Ob_jrctio :?.ª: Sed Jrsus clan• manife:tat suam intentíonPrn Apostolos excludendi a quacumque potestate: «Dixit autcm eis Aposto/is: Regcs gentium dominantur eorum; et qui potcstatem habcnt super eos, benejici vocantur. Vos autem non sic: sed qui majar est in vobis, fiat sicut minar: et qui praccessor est, sicut ministra– tor>> (Le 22, 25). Ergo Christus suam Ecclesiam hierarchice non constituit in Apos– tolis. Respondeo: Ex text1; allato cont,,arium probatur, nam Je,ms Joquit,'.U de potes– tate qua Apostoli uti debent, sed «non sicut reges gentium>>. Jesus igitur loquitur de modo exercendi potestatem sacram, sancte scilicet et humiliter. Objectio 3. 0 : Etiam S. Paulus. hierarcl1iam excludit, nam, juxta ipsum. unus est Deus, unus Mediator Dei et hominurn, horno Christus Jesus (I Tirr. 2, 5). Respondeo: In hoc loco S. Paulus non loquitur de constitutione Ecclesiae, sed de mediatione necessaria et principali Christi; mediatio autem principalis media– tionem secundariam et liberam minime excludit. Objeetio 4.ª: Sed omnis pot,,sta.s ecclesiastica penes populum christianum residet; aliis verbis, subjectum potestatis non est Collegium, nam Apostoli considerantur tamquam ejus mandatarii; quod facile probatur: (19) Allocutio Prr Papae XII, Emmis. PP. DD. Cardinalibus atque Exmis. PP. DD. Sacrorum Antistibus. qui Romae sollemni canonizationi S. Pii X in– terfuerunt, habita die 30 Maji mensis a. 1954, in AAS, 46 (1954), 316-317.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz