BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 297 293 In Medio Aevo societates religiosae laicorum frequenter exortae sunt, quae tamen non semper, ut fas erat, Ecclesiae hierarchicae subjicie– bantur. Denique in nostris non fortunatis temporibus, quotidiana sollicitudo Supremi Moderatoris subsidia ex omni parte quaerit ex turmis laicorum ut vires suas sub regimine Episcoporum in diffusionem Corporis Mysti– ci impendere velint. Nostra igitur sententia in hac quaestione est, quod laici, ex aptitu– dinali capacitate quam eis praestat integra incorporatio ad Corpus Christi Mysticum, evehi possint, mediante legitima missione, ad veram participationem potestatis hierarchicae sive in docendo sive etiam in regendo. 2:') Utrum laici in rebus ad Ecclesiam pertinentibus, possint adla– borare indepenclenter a Hierarchia. In ordine ad actiones suas rite evolvendas christianus dupliciter potest considerari, vel ut simplex hamo vel ut christianus jaro ad Ec– clesiam, societatem supernaturalem, incorporatus. In primo casu, in usu perfecto est fruendi omnibus juribus ad naturam humanam pertinenti– bus; quapropter poterit societates amicalcs vel alias símiles cum aliia hominibus efformare ad activitates suas melius dirigendas, et quidem independenter et libere, sive in suam sive in aliorum utilitatem. Ut christianus autem, charactere nempe baptismali et confirmatio– nis insignitus et spiritu caritatis vivificatus, et vere conscius suae obli– gationis adlaborandi in diffusione vitalitatis Corporis Mystici, in animo etiam habere debet suas vires socialiter conjungendi in bonum ani– marum. Nunc autem, quomodo has suas supernaturales activitates socialiter evolvere tenebitur? An scilicet dependenter vel independenter a recto– ribus Ecclesiae? Respondendum est: In actibus hominis baptizati distinguere oportet activitates quarum fines cum ipso fine Ecclesiae convrniunt vel non. Si igitur tales activitates ad hunc fmem supernaturalem Ecclesiae non attingunt, vir christianus DOtPrit proc"dere suo marte et independenter omnino ab auctoritate Ecclesiae. Si vero 2,ctivitates supradictae cum ipso fine Ecclesi.ae conveniant, tune sub vigilantia plus minusve directa sanctae Matris Ecclesiae sese evolvere debent, prout magis vel minus ad finem stricte ecclesiasticum directae videantur. Novus enim ordo religiosus fuit a Christo fl:ndatus, et ab Ecclesia in decursu temporis stabilitus; hinc horno christianus cultum Deo praes– tare et activitates suas religiosas in iinem supcrnaturulem jam libere et proprio marte dirigere non potest, nisi per Ecclesiam, societatem religiosam, et sub ductu hierarchiae in ipsa a Christo fundatae. Quae– nam et quales activitates in concn-to sub ductu et vigilantia auctorifa– tis Ecciesiae exerceri debeant, in unoquoque casu a PastorilJus determi– nandae sunt. Rae in re in memoriam revocari possunt ea quae in m.a– nualibus Juris Publici dicuntur circa res materiales, spirituales et mixtas. Conclusio.-Ex institutione Christi, nemo, quamvis laicus, activitates suas cum fine Ecclesiae proprie conjunctas, exercere umquam poterit independenter ab auctoritate hierarchica Ecclesiae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz