BCCCAP00000000000000000000546

292 DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 297 1. 0 ) Utrurn laici possint participare potcstatem jl!risdictionalem et doctrinalern sub ductu et rcgirnine Hierarchiae. Antequam huic quaesito respondeamus, liceat per prius afferre ca– nonem 118, qui nitide sensum actualis legislationis exponit circa ea quae laici possint in Ecclesia Christi: Soli clerici possunt potestatem sive ordinis sive jurisclictionis ecclesiasticae et beneficia et pensiones ecclesiasticas obtinere. Uti vides, disciplina hodierna clare omnino laicos excludit a potestate hierarchica. Sed ex hoc profecto non infertur impossibilitas dogmatica, vi cujus laici excludi debeant a qualibet participatione in hac duplici potestate regendi et docendi sub ductu sanctae Matris Ecclesiae. Dnplici argumento, dogmatico nempe et historico, probationem in– sinuare intendimus. a) Character baptismalis et character Confirmationis fidelibus chris– tianis praestant capacitatem obcdientialem, sive aptitudinalem, in or– dine ad diffundenclam vitalitatem Corporis Mystici; hace aptitudo, qua talis, ad omnia se extendit quae omnino requirantur ratione diffusionis ipsius Corporis Mystici Christi. Si igitur rectores Ecclesiae, a Spiritu Sancto ducti, hanc necessitatem in specialibus adjunctis historicis ad bonum Ecclesiae praevideant, ne– mini est dubium quod possint ipsi ad quoslibet baptizatos et confirmatos recurrere ut isti suum juvamen praestent in docendo et regendo. Revera haec obedientialis capacitas debet ampliari vel restringí nutu ipsorum rectorum Ecclcsiae hierarchicae, prout ita factum est jam ab Apostolis cum mulieribus, quae, quamvis charactere baptismali et confirmatio– nis insignitae, ab his functionibus fere omnino fuerunt exclusae .O Cor 14, 34), dum e contra aliquid plus permissmn fuit diaconissis in pri– maeva Ecclesia et adhuc permittitur eatechistis in hodiernis missio– nibns. Si ad viras attendas, nullo argumento probari potest ipsos indigere novo Sacramento, puta Ordinis, ad hoc ut suam collaborationem recto– ribus praestent; sufficit in hoc casu <<missio», a potestate legitima con– ferenda; hac missione semel collata, admittitur possibilitas ut simplex laicus evehi possit ad potestatem sive jurisdictionis sive doctrinae, non vero ad potestatem ordinis sive episcopalem sive papalem. Semper ta– men attendendum est Corpus Mysticnm sese evolvere et perficere debe– re secundum ordinem a Christo statutum (Eph 4, 9), ordinem nempe constitutum a Supremo Hierarcha et Collegio Episcoporum. b) Hoc ipsum confirmari liceat argumento historico, ex historia Ecclesiae desumpto. In primis in memoriam revocare debes aetatem apostolicam priorum saeculorum. In his difficillimis temporibus tam intima erat collaboratio laicorum cum rectoribus in ordine ad aedificationem Corporis Christi, sive in ordine prophetarum .(Act 13, 1) sive in ordine evangelistarum (Act 21, 8) sive denique in ordine catechistarum (Act 18, 26; 1 Cor 12, 28) ut vere difficile sit distinguere quinam sint rectores, quinam vero laici. In primis saeculis persecutionnm hierarchia sensim sine sen– su in dies magis distinguitur, sed adhuc simplices laici, praesertim do– cendo, operam perutilem rectoribus navant; cogita JUSTINUM, TERTULIA– NUM, CLEMENTEM, ÜRIGENEM, LACTANTIUM; perillustres Patres, ut STUS. CY– PRIANU3, BASILIUS, HIER0NYMUS, AUGUSTINUS, et alii ut simplices laici Eccle– siam illustrarunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz