BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 296-297 291 bavimus tum ex modo agendi ipsius _Christi, tum ex verbis expressis Evangelistarum, tum denique ex catalogis. S. Paulus ceteris Apostolis omnino aequiparatur in sua missione praedicandi Evangelium. Probavimus in secunda parte Christum Collegio apostolorum promi– sisse atque contulisse triplicem potestatem, potestatem scilicet jurisdic– tionis. magisterii et ordinis. Haec omnia fuerunt a nobis confirmata ex modo agendi Apostolorum post Ascensionem, tum ex testimoniis postapostolicis primi et secundi saeculi; in his documentis postapostolicis, non omnes societatem chris– tianam componentes, aequales apparent, nam dum aliqui ex ipsa voluntate Christi praesunt, alii sese subjicere tenentur; hinc, jam in scriptis neotestamentariis, constitutio Ecclesiae delineata apparet et in praxim partialiter deducta; in dies prcifundiores radices mittit atque extenditur, immo ubique recipitur absque ulla oPpositione, tamquam res divinitus ordinata. 297. Scholion: De sic dicta Theologia Iaicatus.~Nostris ipsis diebus non parum disputatum fuit tum in libris specialibus tum in epheme– ridibus alicujus ponderis circa sic dictam Theologiam Laicatus, seu Laicologiam. Quaestio fere praecipua hujus disputationis in eo est ut inquiratur quales sint functiones sociales quae in Ecclesia spectare vi– deantur ad laicos (17). Laici, dicitur saepe in his dissertationibus, mere passive adsunt in nostra Liturgia: audiunt quidquid eis traditur in praedicatione cateche– tica, quin tamen et ipsi aliquid proferre audeant; sacramenta accipiunt, quin aliud faciant nisi collectis pecuniariis cooperare; felix erit dies illa in qua laici partem activam habeant, nam talis erit illa ut ne qui– dem alía felicior nobis excogitari possit (18). Verum est quod in his conatibus aliqui errores irrepserint, a nostro Supremo Pastare debito tempore et feliciter coarctati; verum etiam est quod major laicorum pars, sub ductu et directione Episcoporum, ma– jorem etiam partem activam acquisierit in vita et apostolatu Ecclesiae; sic. e. g, Actio Catholica, Motus pro Mundo Meliori, alíaque hujusmodi. Revera, magna vitalitas Iaicorum experitur in Ecclesia Christi. Cum igitur laici vere constituant partem vivam Corporis Mystici Ec– clesiae Christi, quaeritur tandem utrum possint etiam partes aliquas praestare Hierarchiae ecclesiasticae in specificis functionibus, sacrifi– cali scilicet, doctrinali et jurisdictionali. Uti vides, agitur de re maximi momenti. Nos pauca tantum dicemus de his quae spectant ad functiones jurisdictionalem et doctrinalem, et duplicem aspectum hujus quaestionis examini subjiciemus, nempe: utrum laici possint participare potestatem jurisdictionalem et doctrinalem sub ductu et regimine hierarchiae, et utrum dari possit jurisdictio et potestas doctrinalis apud laicos, quae sit autonoma, seu independens ab ipsa Hierarchia ecclesiastica. (17) IVE!i M. J. CONGAR: Jalons pour une Théologie du Laicat (París, 1953), j). 16; cfr. etiam XIII SEMANA TEOLÓGICA ESPAÑOLA: La Teología del laieado (Madrid, 1954); ALON;,.O LOBO, A., o. P .. Laicología y Acción Católica (Ma– drid, 1958). (18) Cfr. BETTI, U., O. F. M., Laici e teología dei laici, in StFranc., 54 (1957), 288-350; GUERRERO, E. S. J., El apostolado seglar en un discurso reciente del Papa, in RazF, 157 (1958), 131-150; MARINELLI L., APostolato sacerdotale e apostolato laico, in Palestra del Clero, 27 (1958), 30-33.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz