BCCCAP00000000000000000000546
290 DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 296 S. CLEMENS R0MANUS (92-101), Papa, asserit laicos in ecclesia tum occidentali tum orientali sese subjicere debere praepositis, seu clericis, ex voluntate Christi. Apostoli nobis Evangelü praedicatores facti. sunt a Domino Jesu Chris– to; Jesus Christus missus est a Deo. Christus igitur a Deo, et apos– toli a Christo; et facturo est utrumque ordinatim ex voluntate Dei... Apostoli... perfecta praesciencia praediti, constituerunt praedictos (episcopos et diaconas) ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent... (11). Corinthiaca seditione descripta ac improbata, praecipit: Vos igitur, qui seditionis fundamenta jecistis, in oboedientiam subditi estate presbyteris, et correctionem suscipite in poenitentiam .(12). S. IGNATIUs (107). In sede Antiochiae, apostolorum proximus succes– sor, testis est magni momenti. Jurisdictionem, et quidem divinam, in quibusdam tantum personis-ceteri oboedire tenentur-«juxta senten– tiam Christi designatis», nitide proclamat: Hortor, ut in concordia Dei omnia peragere studeatis, episcopo praesi– dente loco Dei, et presbyteris loco senatus apostolici, et diaconis mihi suavissimis concreditum habentibus ministerium Jesu Christi _(13). Cuncti similiter revereantur diaconas ut Jesum Christum sicut et epis– copum, qui est typus Patris; presbyteris autem ut senatum Dei et concilium apostolorum: sine his ecclesia non vocatur .(14). Philadelphenses uniti esse debent. «Cum episcopo et presbyteris ejus et diaconis juxta l?ententiam Christ! designatis, quos secundum propriam voluntatem suam firmavit in stabilitate per sanctum suum Spiritum» (15). S. PoLYCARPUS (70 ?-156), S. Ignatii amicus, ad Philippenses scribit, sub j ectionem hierarchicam commendans: Oportet ... subjici autem presbyteris et diaconis tamquam Peo et Chris– to (16). Ea quae in hoc loco per transennam anata sunt, pastea accuratius éxponentur. Conclusio.-Probavimus in prima parte hujus thesis Christum ins– tituisse Collegium Apostolorum, Collegium nempe duodenarium, distinc– tum a plebe, distinctum insuper a 72 discipulis selectis; hoc autem pro- (11) Ep. ad Rom 42, 1; 44, 1; MG- 1, 292, 296; R 20, 21. (12) Pro interp:retatione hujus A1.1ctoris cfr. n. (13) Ep. ad. Magnesios, 6, 1 ; MG 668; R 44. (14) Ad Trallianos, 3, 1; MG 5, 677; R 49. (15) A.d Philad.; PG 5, 700; F 1, 265. (16) Ep,, 5, 3; PG 5, 1012; F 1, 303.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz