BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSTITUTIONE IDERARCHICA, th. 19, n. 295-296 289 Sed minime laudat abusus: voluntatem.enim vere praeceptivam cla– re manifestat: 1 Cor 11, 17 Hoc autem praecipio. Praeterea ubique ecclesias constituit e. g. in Iconio, Lystris et Derbe, cum suis presbyteris: Act 14, 22 Et cum constituissent illis [Paulus et Barnabas] per singulas ecclesias presbyterorum, et orassent cum jejunationibus, commenda– verunt eo:; Domino. Necnon ad ecclesias Legatos mittit e. g. 'I'itum ad Cretenses (Tit 1, 5) Thimotheum ad Ephesum (cf. Ep. ad Tim.). Potestas vero judicialis et coactiva judicio divino tragice confirmata, exercetur a Petro cum Anania ejusque uxore (Act 5, 1-11). Act 5, 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes, qui audierunt haec. Paulus Corinthios monet: 2 Cor 13, 2 Praedixi, et praedico, ut praesens, et nunc absens iis, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. 10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem .(Cf. 2 Cor 9, 3-6; 1 Cor 4, 21, ubi eadem iterantur). !n casu incestuosi, potestas coactiva excercetur, nam reum jubet: 1 Cor 5, 5 ... tradere... Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. 296. Haec omnia rursus confirmantur ex testimoniis post-apostolicis primi saeculi jam exeuntis, et saeculi secundi incipientis, nam ipsi adversarii ultro concedunt hierarchiam jam adfuisse ad finem saeculi secundi. Didache, seu Doctrina duodecim apostolorum (circa a. 90-100) haec habet: «Constituite igitur vobis episcopos et diaconas dignos Domino, viros mansuetos et argenti non cupidos, et veraces et probatos; vobis enim ministrant et ipsi ministerium prophetarum et doctorum. Ne igitur contemnatis eos; ipsi enim sunt honorati inter vos una cum prophe– tis et doctoribus (10). Episcopos et diaconos in singulis ecclesiis Syriae, hoc tempore, prae– fuisse, sufficienter indicatur. (10) 15, 1-2; F 1, 32; R 9. 'rHEOL, FuNDAMENT.-21.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz