BCCCAP00000000000000000000546

288 DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 195 Ergo, secundum Marcum, Deus confirmavit miraculis praxim, seu exsecutionem juris authentice docendi. Praedicatio incipit a Jerusalem: ibi, die Pentecostes, loquente Petro, stantibusque undecim, multi doctrinam Christi amplectuntur, atque cir– citer tria millia baptizantur (Act 2, 14-41). Petrus loquitur iterum coram omni populo in porticu Salomonis (2, 11 ss.), poenitentiam ac fidem com– mendans: Act 2, .19 Poenitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra. Coram synhedrio, iterum de doctrina christiana sermonem facit: Act 4, 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur. Petrus et Joannes: Act 8, 25 Multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. Paulus vero, potestate divinitus accepta (cf. n. 291), Evangelium per universum fere imperium romanum praedicat, uti videri potest in Ac– tibus a cap. 13. Ad Romanos scribit gaudens: Rom 1, 8 ... quia fides vestra annuntiatur in universo mundo... 14 Grae– cis et Barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: 15 ita (quod in me) promptum est et vobis qui Romae estis, evangelizare. Rom 10, 17 Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Potestas regencli. In Concilio Jerosolymitano, apostoli ac seniores fra– tres peremptorie decernunt: Act 15, 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria: 29 ut abstineatis vos ab immo– latis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a qui– bus custodientes vos, bene agetis. Declaratur insuper, contra judaizantes, circumc1s10nem non esse ad salutem necessariam. Haec destinantur ad aniversam ecclesiam inci– pientem. Praeterea Petrus, in complendo numero duodenario (Act 1, 6-26). partes principales egit: ipse igitur, auctoritative, rem agendam statuit; ipse conditiones candidati designationemque dirigit. Electio tamen dignitatis apostolicae Deo tribuitur. Petro etiam adscribitur prima ecclesiarum visitatio (Act 9, 31-32). Po– testatem hic habes in praxim deductam. Paulus Corinthios laudat, quia 1 Cor 11, 2 praecepta tenetis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz