BCCCAP00000000000000000000546
DE THEOLOGIA POSITIVA, n. 6-8 5 quam enim horno infidelis erit simul vere theologus, nam omnis scien– tia, uti scitur, ex principiis omnino certis procedere debet; jamvero. pro homine infideli, principia revelata nequeunt esse onrnino certa et indubitata (9). 7. Diversi aspectus quibus theo!ogia consideratur.-Notionem sim– plicem et completam theologiae in definitione nuper exposita habes. Sed saepissime sermonem instituimus de theologia posi-Uva, de theologia scholastica, de theologia theoretica vel practica, necnon de theologia kerygmatica. Quid sibi velint hae denominationes, stati::n declaran– ctum est. 8. Theologia positiva (10) .-:Munw; istius theologiae positivae in eo est ut sollerter inquirat quidnam sit illud quod de Deo rebusque divi– nis revelatio nos doceat. Hoc autem assequitur sive per investigationem doctrinae Ecclesiae sive per diligenton analysirn. doctrinae divinae in ipsis fontibus revelationis contentae. Sic igitur theologia positiva toto caelo differt a theologia scholastica et speculativa. En quomodo sit ejus processus: In casu in quo Ecclesia infallibilis aliquam veritatem peremptorie tenendam statuat, theologiae positivae erit investigare quo in loco vel quibus in locis tum Sacrae Scripturae tum Traditionis Ecclesia infallibilis praedictam veritatem revelatam in– venerit. In casu, e contra, in quo Ecclesia fortasse judicium circa ali– quam veritatem adhuc non tulerit (quod sane raro jama saeculis occu– rrit) (11), theologiae positivae erit id in fontibus directe investigare utrum, ubinam et quomodo talis veritas revera inveniatur. Haec methodus, a theologis semper prae oculis habenda, jam aetate antiquissima floruit, nam Patres fidem christianam fidelibus exposue– runt juxta S. Scripturam et Traditionem, et simul contra infideles eam– dem propugnarunt. Circa saeculum IX, cum «datum» (donnée) revelatum jam ab omni– bus tranquilla possessione admissum fuerit, initium sumpsit periodus scholastica, sen dogmatum systematica expositio. Haec periodus usque ad saeculum XVI sese extendit. Sed ab hoc saeculo methodus positiva fuit denuo omnino necessaria, nam Reformatores, ex una parte, auctoritatem Ecclesiae Catholicae acri– ter rejecerunt, et, ex alia, ipsi Ecclesiae tribuerunt corruptionem tota– lem sensus genuini Scripturae, quae, pro ipsis, unicus est fons reve– lationis. Quale nostris in diebus momentum adscribatur theologiae positivae. statim videbis si diligenter consideres studiorum theologicorum recen– tem organizationem; severe enim statutum est ut fontes, nempe (9) (10) (11) Cfr. s. BONAVENTURA, In 3 Sent.., d. 35, 2; Opera (Quaracchi), 3, 776. Nomen initio saec. XVI reperitur. Sensus et historia vocis 1.pud CoNGAR, loe. cit., col. 427; cfr. R. Gl'.'ELLUY, in RevHistEcrl., 37 (1949). 139. Primis christianismi saeculis Ecclesia decretis peremptoriis parum indiguit; saltem d8 facto us•1ue ad Concilium Nkacnum. pro tato orbe, talibus de– clarationihus non usa est. Utiqnp magist<>rio vivo et ord!na1·io solutiones quaestionihus tune sese offerentibus praebuit, sed circa diversas veritates dogmaticas decursu saecul,rum suum judicium definitivu:n paulatim ape– ruit, 11t ex historia dogmatum facile veriflcatur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz