BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 294-295 287 b) Est facultas et obligatio amplissima: «Docete omnes gentes. do– centes eos servare 01nnia quaecumque mandavi vobis.» e) Est facultas absolute imponendi doctrinarn: «qui crediderit... sal– vus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur». Omnia igitur elementa habes non tantum magisterii authentici in genere (omne enim magisterium, ínter homines cognitum, ad hoc tan– tum reducitur), sed etiam magisterii omnino peculiaris, quod consistit in facultate doctrinam peremptorie imponendi, quod nonnisi in magis– terio originis divinae invenitur. In magisterio mere humano doctrina aliqua proponitur, sed intellec– tus ad acceptationem non cogitur nisi in quantum rationes allatae id evincunt; in magisterio, e contra, a Christo concesso, ita non est, nam intellectus veritatibus propositis assentiri debet non propter rationes internas, sed propter meram auctoritatem dicentis. Potestas ordinis, seu potestas sanctificandi, etiam continetur, etsi non in omni sua amplitudine: a) irnplicite, eodem modo ac potestas jurisdictionis et magisterii: Jo 20, 21 Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Cf. Jo 17, 18). Jamvero, Christus est a Patre missus, praesertim ad hominum sanc– tificationem tamquam supremus sacerdos (simul est rex, seu supremus Legislator et Doctor: verbo, in eo omnis potestas). Ergo. b) Explicite adducitur aliquod fundamentale medium sanctificatio– nis, nempe, baptisma: Mt 28, 19 Baptizantes eos in nomine Patris... Me 16, 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit _(Cf. Jo 3, 5). Potestas claviurn, seu dimittendi peccata, ex Jo 20, 22-23 eruitur; Eucharistia, tamquam fons vitae divinae et aeternae, promittitur in Jo 6, 52-55); ejusque institutio apud Le 22, 19: Le 22, 19 Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meara commemorationem (Cf. 1 Cor, 11, 24). Plura de potestate Ordinis, in tractatu dogmatico. De potestate ma– gisterii, postea recurret sermo. 295. Thesis confirmatur ex modo agendi apostolorum.-Si revera prnxis mentem manifestat, valde nostra interest scire quomodo disci– puli Christi mentem Magistri in praxim deduxerint; fontes multa testi– monia illustrativa et confirmativa praebent. En aliqua: Potestas docendi. Marcus, statim ac consignavit in suo Evangelio collationem jurisdictionis et magisterii, ita suum Evangelium claudit: Me 16, 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus slgnis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz