BCCCAP00000000000000000000546
286 DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th, 19, n. 293-294 293. Sed dices.-Quando agitur de determinatione sensus alicujus Ioci scripturistici, maxime si ejus obvia significatio admirationem exci– tet, recurrendum est ad contextum. Jamvero missio Christi, ex una par– te, dici debet personalissima, et ex altera, contextus bene determinat objectum missionis apostolorum: Jo 20, 23 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum reti– nueritis, retenta sunt. Ergo finis missionis reducitur ad potestatem clavium; jurisdictio qui– dem Apostolis confertur, sed omnino restricta, nempe ad remissionem peccatorum. Respondemus.-Si argumentatio procederet tantum ex Jo 20, 21-23, objectio momentum aliquod objectivum habere videretur, nam missio Christi est certo personalissima; at si Christus illam Apostolis conferre decernat, semper dicendum erit Christum illam missionem contulisse in quantum communicabilis est; quo praesupposito, concedendum est missionem commissam nullam limitationem habere, seu sensu obvio sumendam esse. Aliunde, dicimus facultatem dimittendi peccata non necessario in– telligendam fore tamquam unicum et totale objectum concessionis; nam locus ita interpretari licet: in vers. 21 Christus missionem generalem, sine ulla restrictione, committit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; deinde, ad particularem specificationem potestatis descendit: Haec cum dixisset, insuflavit, et dixit eis: Accipite Sviritum Sanctum: quo– rum remiseritis peccata, remittuntur eis... Ceterum talis interpretatio commendatur etiam ex Jo 17, 17: «Sanc– _tifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18 Sicut tu me misisti in mundurn, et ego rnisi eos in mundum. 19 Et pro eis ego me sanctifico.i> Denique, eadem interpretatio commendatur atque exigitur in verbis Mt nuper citatis. Ergo ex verbis Christi probatur collatio potestatis jurisdictionis. 294. Probatur etiam collatio potesta.tis magisterii et ordinis. In locis supra citatis, continetur, praeter potestatem jurisdictionis, potestas etiam magisterii authentici et ordinis. Potestas magisterii authentici, nam: a) confertur a legitima auctori– tate, nempe a Christo, de cujus auctoritate et potestate magisteriali nemo dubitare potest juxta illud: Mt 28, 18 Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra (Cfr. Jo 7, 15-18; 3, 13-19, 31-36). Missio Apostolorum est continuatio missionis ipsius Christi: Jo 17, 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego mitto eos in mundum. quae ind,; proficiscuntur, late fundere in omncs homines atque ad omnes propagare aetates debere Ecclesia». ASS, 28 (1895-1896), p.· 711 sqs. Pontl– fex hic ;Jrobare intendit unicitatem Ecclesiae. Frequenter auc~ores ad re– lata VHba Pontlficis remittunt. Sed forsitan pro re Apologetica non nUnls urgenda videntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz