BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 292 285 Mt 16 Novissime recumbentibus illis undecirn apparuit... Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate ( ,.·~pú2rn:s) _(8) evange– lium omni creaturae. 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Jo 20, 21 Sicut misit me Pater, et ego mitto vos..22 Haec cum dixisset, insuflavit: et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: 23 quorum re– miseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt Jo 17, 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego mitto eis in mundum. Duo sunt probanda: a) verba ad collegium esse directa; b) potesta– tem jurisdictionis continere. a) Verba ad collegium diriguntur: In Mt et Me sermo est de undecim ( ot oÉ evoExa.); est idem colle– gium, alibí denominatum duodenarium ( ot ouí01::xa.): ita in Mt 10, 1.2.5; 11, 1; 19, 28; Le 22, 3. Et duodecim vocantur, etsi de facto aliquando sint undecim: Jo 20, 19: Thomas autem, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. b) Verba continent potcstatem jurisdictionis: In Matthaeo, Jesus Collegio praeceptum imponit discipulos faciendi ( ¡w07¡,Eóaa.,2); aliis verbis, Collegium doctrinam Christi in posterum ita proponere debet ut auditores liberi non sint ad ipsam acceptandam vel non acceptandam, nam id significat verbum g.raecum ¡1a.Os,2óm. Attamen, etsi hoc verbum, per se, nihil aliud exprimeret nisi facultatem simpli– cem ac generalem docendi, ejus significatio in textu parallelo Me ad sensum praedictum restringitur: «Qui crediderit [Apostolorum verbis et doctrinae] salvus erit. Qui vero eam non acceperit, condemnabitur»; clare igitur asseritur facultas doctrinam imponendi et quidem sub poena darnnationis aeternae. Jamvero potestas ita ímponendi doctrinam sup– ponit facultatem jurisdictionis, maxime cum agatur de natura et fine societatis a Christo conditae. Ergo ... In Joanne, 20, 21, forsitan potestas jurisdictionis modo adhuc magis explicito continetur: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos»; haec est interpretatio hujus loci omnino obvia: Christus ad Apostolos transmit– tit illam eamdem missionem quam Ipse acceperat a Patre. Jamvero in missione Christi, sine ullo dubio, continetur potestas jurisdictionis in ordine ad finem suae missionis rite adimplendum. Ergo Christus eam– dern omnino potestatem Apostolis contulit (9). (8) Annuntiflte «sollemnitcr ad modun1 pr2.econis>>, MAX SERWICK, S. I., Analy– sis pl1ilologica Nori Tcstamenti graeci (Romae, 1953), p_ 126. (9) Ita arguit LEO XIII in Encycl. Satis cognitu.m : «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, Jo 20, 21. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundurr. Jo 17, 18. Jamvero Christi muneris est vindicare ab int-eritu ad salutem quod pericrat, hoc est non aliquot gentes aut civitates, sed omnino bominnm, nullo locorum temporumve discrimine, universmn ge– nus: venit Filius hominis... ut salvetur mundus per ipsum Jo 3, 17... !taque ¡nrtam per Jesum Christum salutem, simulque beneficia omnia

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz