BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 292 283 non potest illud non implere; promissio supponitur absoluta, dum con– trarium, id est promissio conditionata, non probetur. Nunc autem, in nostro casu, de promissione conditionata ne quidem unum verbum ha– betur, sed potius de ejus verificatione plane ronstat, uti dicemus in ar– gumentis. Haec omnia prae oculis semper habeantur et applicentur dum praedicta quaestio nobis occurrat. Minor: Triplicem potestatem Christus promittit. Mt 18, 18 Quaecurnque clligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terrarn, erunt soluta et in caelo. a) Ex analysi metaphorae. Ut argumentum irrefragabile ex textu eruatur, duo probari debent: a') subjectum promissionis esse Collegium Apostolicum, et b') metaphoram ligandi atque solvendi indubie significare exerci- tium potestatis jurisdictionis. Atqui utrumque probatur. Ergo. a') Subjectum promissionis est Collegium apostolicum. Vox p.aO·r¡-ca, in Mt, praesertim in hoc capite et sequenti, designat collegium ex duodecim compositum: cfr. Mt 16, 5.13.20.21; 17, 6.10. In loco parallelo, in verbis declaratur: Me 9, 34 Et residens, vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissirnus, et omnium minister. 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio... Contextus agit de potestate sociali: Christus suam intentionem prae– parandi apostolos ad munus pastorale futurum non obscure manifestat: Perlege totum caput supra citatum. b') Metaphora ligandi-solvendi exprimit exercitium potestatis juris– dictionis. Jure scriptum est: «Forsan de expressione difficiliori totius hujus sermonis hic agitur» (5). Tamen haec verba «ligare et solvere» significant, in Novo Testamen" to, tum potestatem prohibendi, permittendi (cf. Mt 5, 17; Jo 5, 18), tum potestatem declarandi aliquid prohibitum vel permissmn. Jamvero, si haec verba in prima acceptione sumantur, nemini est dubium quod enuntient, in terminis aequivalentibus, potestatem juris– dictionis; si vero in secunda acceptione, etiam implicant potestatem 15¡ Prnor, La Sainte Bible, t. IX (1050), p. 219. Sed hodie. cum lingua mbbini– ca illius temporis satis explorata slt, difficultas mlnuitur. Scimus, verbls ligare et solvere in lingua hebraica respondere asar (ligare) et sera (solvere). Jamvero, <<rabbini ligant et solvunt cum aliquid permissum et prohibltum declarant» (]bid.). cm:tinuo in litteratura rabbinica termini hoc sensu usurpantur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz