BCCCAP00000000000000000000546

'278 DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 288-289 quasi conducti: «Multitudinis autem credentium erat cor unum et ani– ma una» (Act 4, 32). Erant, et vocabantur, fratres: omnia habebant com– munia... , etc. Memoria frequentissima Jesu et fervor primitivus hoc qua– si miraculum unionis in primaeva communitate fidelium efficiebant. b) Phasis charismatica. Statim supervenit phasis charismatica, in qua, duce Spiritu Sancto, homines supereminentes apparuerunt, qui etiam specialem influxum socialem in primaeva ecclesia exercuerunt; sic apostoli, prophetae, glossolali, etc. c) Phasis episcopalis. Sensim sine sensu fervor primitivus decres– cit; charismata fiunt rariora et clare jam urget necessitas alicujus auc– toritatis juridicae: ex imitatione Synagogae, apparent primo presbyteri seu seniores, qui efformant senatum seu presbyterium: quibus cito ad– duntur, aliis ministeriis socialibus compellentibus, diaconi et episcopi. Ex his videri potest, concludunt Rationalistae, quomodo ex pura de– mocratia, seu ex consensu et libera acceptatione communitatis, exsurgat hierarchia, seu potestas jurisdictionis, in primaeva ecclesia, non vero ex institutione Christi. 289. Nota theologica.-Pars l.ª: Christus instituit in Ecclesia Colle– gium duodecirn Apostolorum: De fide divina et catholica. Pars 2.ª: Christus instituit societatem et quidem hierarchice: de fide divina catholica definita. Triplex datur in Ecclesia potestas: de fide divina catholica. Fontes. l. In Sacra Scriptura-ut videbimus-nitide continetur 2. Conciliurn Vaticanurn: Pastor aeternus... sanctam aedificare Eclesiam decrevit... Quemadmo– dum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit... (D 1821). 3. Quod PAULus aliis apostolis aequiparetur, declaravit GELASIUS I: Addita est etiam societas beatissimi Pauli Apostoli, vas electionis _(D 163). Aequiparatio etiarn agnoscitur ab INNOCENTIO X (D 1091: implicite). 4. Conc. Tridentinum: S. q. d., in Ecclesia catholica non esse hierarchiam, divina ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris, A. S. (D 966. Cf. D 960). 5. Jusjurandurn Antimodernisticum: Firma pariter fide credo Ecclesiam... per ipsum verum et historicum Christum cum apud nos degeret, proxime ac directe institutam eam– demque super Petrum, apostolicae hierarchiae principem .(D 2145). :6. Doctrina MARSILII damnatur ut haeretica (D 495-500).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz