BCCCAP00000000000000000000546

4 DE NOTIONE SACRAE THEOLOGIAE, n. 5-6 e. g. ,Toannes Evangelista, Gregorius Nazianzenus. Saepissime doctrinam de creatione, de Incarnatione, de redemptione, uno verbo, ordinem illum qui ad .salvationem spectat, oeconomiam, seu dispensationem, vo– carunt. Medio aevo, currente etiam saeculo xn, illud quod postea nomine sacrae theologiae designabitur, adhuc frequenter his terminis exprimi– tur: sacra scriptura, sacra pagina, sacra eruditio. Jam a saeculo XIII haec vox «theologia» sumitur in sensu nostrae definitionis, et nihil aliud designat nisi scientificam tractationem de Deo rebusque divinis ex revelatione. 6. De relatione inter theologiam et fidem.-Theologia, tamquam scientia, est habitus studio humano acquisitus, nam, praeter veritates revelatas complectitur conclusiones ex eis deductas et, non raro, con– troversas; ideoque mens eis saepe inhaeret non quidem propter auctori– tatem Dei revelantis, sed potius propter legitimitatem ac bonitatem ra– tiocinii. Fides, e contra, est assensus firmus, quo vera esse credimus ea quae ab Ecclesia nobis proponuntur tamquam divinitus revelata. In fide igitur acceptatio veritatis non obtinetur propter ejusdem perceptionem rationis, rem intrinsece percipientis, sed propter solam auctoritatem Dei revelantis, id est, propter aliquid ipsi rei omnino externum; fide enim horno se committit Deo loquenti; subjicitur denique auctoritati divinae, non aliter ac infans se submittit auctoritati parentum et magistrorum. Fides igitur et theologia minime identificantur inter se, quandoqui– dem theologia est habitus acquisitus, fides vero, habitus infusus; theo– logia conclusiones e revelatione scientifice deducit, immo et probat, nec semper objectum tamquam revelatum nobis praebet; fides, e contra, absque una discussione et cum omnímoda firmitate et summa cum certi– tudine veritates revelatas acceptat. Hujus rei ratio ultima in auctori– tate Dei reponenda est, eo quod nec falli nec fallere possit Deus. Attamen, inter fidem et theologiam intima datur relatio, uti ex dic– tis patet; nam ultimam et formalem rationem actus fidei reposuimus in acceptatione supernaturali divinae auctoritatis; nunc autem, haec ipsa auctoritas divina invocatur in sacra theologia tamquam princi– pium ulterioris systematis. Aliis verbis, theologia sua principia sumit ex revelatione, sed revelatio nonnisi per fidem acceptari potest. Ratio igi– tur humana, in suis elucubrationibus et investigationibus, sub lumine fidei et revelationis suum gressum ducere tenetur. Sed quia revelatio, quae est fundamentum fidei, fuerit a Christo ,Tesn suae Ecclesiae infallibili tradita, ut veritates in ipsa contentas per– petuo conservaret et perpetuo etiam fidelibus communicaret, sequitur quod tandem aliquando regula fidei proxima in ipso ecclesiastico ma– gisterio invenienda sit. Ita explicatmn habes cur in tractatibus theologicis dogmaticis repo– ni debeat. et quidem tamquam argumentum omnino praecipuum, ipsa doctrina Ecclesiae. Sed et aliam conclusionem ex supra dictis facile etiam colliges, nem– pe quod horno infidelis et horno theologus sese mutuo repellunt; num-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz