BCCCAP00000000000000000000546
276 DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 287-288 ratione jurisdictionis, pontificatu supremo et episcopatu subordinato; ex Ecclesiae autem institutione, alii quoque gradus accessere» .(CIC, 108, § 3). In sacra igitur potestate, seu hierarchia, distinguí solent potestas ordinis et potestas jurisdictionis. Potestas ordinis, seu potestas sacra conficiendi, vel sacramentalis, or– dinatur ad cultum divinum et ad procurand:1m sanctificationem homi– num; sanctiflcatio autem praesertim obtinetur mediante facultate sa– crificium. offerendi, necnon sacramenta conflciendi atque administrandi. Potestas jurisdictionis, in societate perfecta, ordinatur ad bonum commune assequendum; haec potestas secum fert jus societatem diri– gendi per facultatem legislativam, judiciariam et coercitivam; in mem– bris vero obligationem causat sese submittendi legibus ac dispositioni– bus auctoritatis Jamvero, in Ecclesia, objectum praecipuum legum non est aliud nisi conservatio depositi revelati, mediantibus declarationibus et defi– nitionibus conscientiam obligantibus; ac proinde potestas docendi, seu magisterialis, intime connectitur cum potestate jurisdictionis; praes– cindimus tamen in praesenti utrum adaequate vel inadaequate ad po– testatem jurisdictionis pertineat, necne. Hoc unum in praesenti retineri oportet: quod potestas ordinis pos– sit a potestate jurisdictionis omnino separari; sic e. g. Eplscopus, adhuc non consecratus, jurisdictionem exercere valet; episcopus vero conse– cratus non necessario subditos habet. Ex dictis rite colliges Ecclesiam esse societatem inaequalium; in– aequalitas apparet tum in potestate ordinis tum in potestate judisdictio– nis; in potestate ordinis, nam, ex voluntate Christi, alii sunt laici, alii vero, clerici; in potestate jurisdictionis, nam, etiam, per dispositionem di– vinam, <..tlii sunt successores Petri in Primatu, alii vero, Apostolorum, nempe Episcopi; alii, denique, nomine presbyterorum ac ministrorum de– signantur. Ceteri gradus in potestate jurisdictionis (ut minoristae, se– cundum probabilem sententiam, parochi, archiepiscopi et cardinales) sunt juris ecclesiastici. In thesi loquimur praecipue ele potestate jurisdictionis, quin tamen excludamus tum potestatem magisterii tum potestatem ordinis, nam textus, statim adducendi, mentionem faciunt de triplici potestate; ta– men de potestate magisterii pastea expresse erit agendum; de potestate vero ordinis, in tractatu de Ordine speciatim fit sermo. 288. Adversarii.-Huic thesi adversantur: 1. 0 ) Marsilius Patadnus cum Gallicanis et Regalistis, de quibus abun– de dictum fuit supra, n. 267. 2. 0 ) Protestantes orthodoxi, de quibus aliter et aliter dicendum est prout agatur de Lutheranis aut de Anglicanis. Lutherani nullam auctoritatem a Christo institutam nec ullum re– gimon ecclesiasticum logice admittere possunt, eo quod-uti scitur,-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz