BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA, th. 19, n. 287 275 sint correlativa, sequitur quod subditi debeant Apostolis, seu Collegio, sese subjicere. Constitutio hierarchica. Cum agatur in praesenti de constitutione alicujus societatis omnino peculiaris, juvabit in memoriam revocare om– nes species in quibus societas dividí potest; specificatio societatis, seu divisio societatis, fieri solet per relationem auctoritatis supremae ad subjectum quod illam possidet. Jam age, subjectum auctoritatis supremae potest esse: a) populus. In hoc casu, potestas radicaliter invenitur in omnibus civibus collective sumptis; cives vero exercitium talis potestatis com– mittunt aliquibus magistratibus ab ipsis libere electis; haec societas de– nominatur democratia (or¡¡ i.óc; -xprx-coc;: imperium populi); b) collegium paucorum optimatum. In hoc casu, ipsum collegium collective sumptum potestatem exercet, et denominatur aristocratia (rxptcn:wv), vel etiam oligarchia; populus nullam interventionem habet in electione, sive designatione magistratuum; tamen in unoquoque casu mores et usus attendendi sunt; c) una persona physica, seu monarcha (¡tóvoc; -u.pz, i: unius princi– patus). In hoc casu, monarcha non tantum habet potestatem supre– mam, sed etiam potestatem plenam et totalem, indivisam et absolutam; illi vero qui ab eo potestatem accipiunt, ejus delegati simpliciter consi– derantur, atque possunt ad placitum revocari; agitur enim, in hoc casu, de forma monarchica pura et simplici. Quando vero potestas, etsi in uno resideat, ab aliis partialiter par– ticipatur, vocatur monarchia mixta, vel temperata, seu constitutionalis. Potestas igitur legislativa, in hoc casu, pendet non a monarcha, sed a po;;3úlo, qui suos repraesentantes eligit ut leges «in parlamento» ferant; generatim ab eis etiam pendet potestas judiciaria; quo in casu. mo– narcha potestatem exsecutivam repraesentare solet. Potestas hierarchica nostra reponenda est in forma collegiali et in forma monarchiae absolutae, nam tum forma democratica tum forma monarchiae mixtae, a Christo, fundatore Ecclesiae, omnino exclusae sunt. Ex una enim parte Christus directe Apostolis supremam auctorita– tem contulit, non quidem transeunter, sed permanenter, usque ad con– summationem saeculorum; ex alia vero, monarchiam absolutam semel pro semper decrevit. Hierarchica. Derivatur a l2pa.-ripz·í¡ : sacer principatus. In nostro trae.. tatu ídem est ac potestas sacra, a Christo instituta, atque, ex voluntate Dei, exerceri etiam debet a persona sacra, et ad finem sacrum obti– nendum. Subjectum hujus potestatis. Uti jam diximus, subjectum hujus potes– tatis est tum Collegium perenne Apostolicum, tum, ut suo loco proba– bitur, monarcha in Ecclesia perpetuus. In terminología ecclesiastica, hac voce hierarchia designatur diver– sitas graduum in participatione potestatis. «Ex divina institutione sacra, hierarchia, ratione ordinis, constat Episcopis, presbyteris et ministris;,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz