BCCCAP00000000000000000000546
CAPUT II DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA ECCLESIAE 286. Connexio materiae.-Jesus Ch1istus veram societatem, his in terris duraturam, socialem et visibilem et externam instituit; ipse enim potestatem supremam promisit et contulit, ejusque elementa clare om– nino assignavit; hanc societatem vocamus Ecclesiam. Cum__,uti scitur-diversae esse possint formae societatis, nunc ulte– rius quaerendum a nobis est qualis fuerit forma a Christo Ecclesiae suae tradita, et cuinam subjecto potestas, in qualibet societate necessaria, fuerit commissa. In duobus articulis sequentibus responsum damus, dicendo formam Ecclesiae esse hierarchico-monarchicam, subjectum vero hujus potes– tatis esse Collegium Apostolicum, ita tamen ut pariter totalitas potes• tatis uni personae physicae fuerit commissa. ART. I Christus Apostolis tradidit triplicem potestatem. THESIS 19.": Jesus Christus instituit in Ecclesia Collegium duodecim Apos~ tolorum (1) atque huic Collegio tradidit omnimodam potesta– tem sive jurisdictionis sive magisterii sive ordinis: atque proin– de Christus suam Ecclesiam constituit non democratice, se~ hierarchice (11). 287. Explicatio terminorum.- Apostoli (a graeco: á-::oa1:E),),¡o: mit– to) intelliguntur ii qui, ad aliquod munus exercendum, a superiore auc– toritate mittuntur. In hac thesi, duodecim apostoli sunt a Christo spe– cialiter electi ac deputati ad Evangelium praedicandum. Collegium, est corpus morale, aliquid unum efformans, et quidem socialiter, seu mediantibus vinculis juridicis; subj ectum igitur potesta– tis est Collegium, curo jure alios imperandi. Cum jura et obligationes
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz