BCCCAP00000000000000000000546

272 DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 285 e) Ceten1m, satis nobis constat tum optimates primaevae Ecclesiae tum ipsos fideles ne quidem in considerationem habuisse instantiam diei Domini (quasi ins– tet dies Dornini, II Thes 2, 2), adversus aliquam sectam judaicam, Messiam escha– tologicum exspectantem. d) Denique, loca reapse difficilia quae ab adversariis adduci solent, jam alibl (n. 183, obj. 3.a) examinata sunt, nihilque probant. Uhjectio 2.~: Sed modus agendi Christi non componitur cum ejus int~:ntione no– vam societatem fundandi, nam Christus per totam ejus vitam legem caeremonialem observavit, auctoritatem relJgiosam stabilitam enixe comrnendavit; irnmo expres– se id rnanifestavit: «Non veni solvere Legern, aut prophetas; non veni solvere, sed adirnplcre)) (Mt 5, 19). Rrspondeo: Modus age:1di Christi facile explicatur, si attendas LegPm rnosi– cam abrogatam non fuisse quoad usque sacrificium Christi in cruce consumma– tum fuit. Nunc autem, in Vetere Lege duo distinguere oportet: praecepta scilicet mora– lia, legem naturalem exprimentia, et partem judicialem et caeremonialem. Jesus sernel et iterum annuntiavit abrogationem legis caeremonialis, e. gr. quando vati– cinavit destructionem templi. Praecepta vero, quae in lege naturali fundamentum habent, non modo non abrogavit, verum etiam summopere perfecit. Jamvero, Christum intentionem habuisse Ecclesiam instituendi, textus, quos in thesi attulimus, et quos postea adducemus, usque ad satietatem demonstrant. Ohjectio 3.~: Ecclcfia Christi et regnum Dei sunt unum et idern. Jamvero reg– num Dei est regnum mere spirituale: «Non est enirn Regnurn Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudiwn in Spiritu Sancto» (Rom 14, 17). «Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratorcs adoralmnt Patrern in spiritn et veritate» (Jo 4, 23). Ergo Ecclesia Dei erit mere spiritualis. Rrspondeo: Loca citata hoc unmn iJgnificant, quod rognum, seu Ecclesia Chris– ti, primario sit spiritualis; sed hoc non obstat quominus organicam structuram ex– ternam habeat, et media externa requisita ad finem assequendum. S. Paulus et S. Joannes in his locis loquuntur de elemento primario, non vero de elemento externo. Objectio 4.n; Sed Je,;us aspectum regni declaravit exclusive internum: sic e. g. regnum caelorum comparavit curn thesauro in agro al!scondito (Mt 13, 44). Re¡,ponrleo: Et ita clesignavit elerner1tum primarium, nempe internum, quod pro homine carnali occultum manet, concedo; ita elementum externum exclusit, nego. Sed in ipsa parabola ostenditur elementum illud esse internum simul et exter– num, nam non tantum inveniri potest, sed etiam debet. Ergo regnum necessario etiam erit externum et visibile. Objectio 5.a: «Ego surn-ait Paulus-gentiurn Apostolus» (Rom 11, 13; cf. Gal 2, 7-9). Ergo Ecclesia universalis fuit instituta a Paulo, non vero a Christo. Respondeo: Ipse Paulus nobis explicat quo sensu dicatur Apostolus (Gal 2), in quantum scilicet sit Apostolus Jesu Christi, non vero suipsius; praeterea ipse alios non prohibet quominus dicantur et sint Apostoli gentium. Objectio 6.ª: In Ep. I Petr 2, 5, Ecclesia dicitur dornus spiritualis, nam in ea hostiae spirituales offeruntur. Jamvero hostiae spirituales pertinent ad cultum in– ternum. Ergo Ecclesia est societas mere interna. Ite,pondeo: Pluries dictum jam fuit et iterum dicimus elementum primarium et essentiale Ecclesiae Christi esse aliquid spirituale et internum; de hoc elemento loquitur S. Petrus in hoc loco, non vero de totali descriptione Ecclesiae; si quis piflrmaret: Romo est spiritualis, et deinde de ejusdem anima disereret, eo ipso non negaret elementum corporeum hominis. ObjPctio 7. 0 : Ut post0a dicemns, homo. baptismo mediante, Ecclesiae incorporatur. Jamvero validitas baptismi dependet tum ab intentione occulta ministri tum ab intentione etiam occulta recipientis. Ergo membra Ecclesiae sunt invisibilia. RPspondeo: Verum f,st quod validitas baptismi ab utraque intentione dependeat, ita ut baptismus nullum valorem habeat utraque intentione deficiente; sed genera– tim, et fere semper validus esse solet, sicut plerumque matrimonium et actus juridici cujusvis societatis validi reputantur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz