BCCCAP00000000000000000000546

DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 283-285 271 concipi potest, quin sit eo ipso visibilis; secus conspiratio multorum in unum finem impossibilis evaderet. 2.º) Tum ex verbis tum ex parabolis supra citatis, nam ager in quo simul cum tritico crescit zizania, sagena, convivium nuptiale, ovile ovium, etc., denotant visibilitatem formalem. 3.º) Praeterea, constitutio monarchico-hierarchica, de qua statim, necessario praesupponit visibilitatem Ecclesiae. 284. Scholion: Utrum Ucgnum Dei et Ecclesia sint unum et ídem. Haec verba: «:iUJJer hanc petram acdificabo Ecclesiam meam ... et tibi daba claves regni caelormn», quibus Christus primatum jurisdictionis supremae in sua Ecclesia promisit, videntur afirmare Ecclesiam et Reg– nurn caelorum esse unum et idem (Seusum hujus metaphorae invenies n. 292, b'). Tamen in thesi duplex stadium in Regno distinximus: stadium nem– pe terrenum, Regnum scilicet socialiter his in terris sese evolvens, et stadium definitivum in Patria caelesti, in qua socii possidebunt «para– tum regnum a constitutione mundi» (Mt 25, 34). Praeterea jam in V. Testamento de Regno Dei constanter sermo occurrit. Ex dictis colligitur Regnum Dei minime identificari, sensu stricto (cf. n. 272) cum societate a Christo fundata, seu cum Ecclesia. Aequi– valentia datur, sed in sensu lato. Nihilominus jure dici potest essentialia_Regni Dei verificari in Eccle– sia Christi. Quod in illo Regno essentiale dicitur, comprehendit do:ni– nium regale Dei in homines; huic vero dominio ex parte hominum correspondet subjectio; tamen hoc dominium, ex voluntate Dei, aliquo gradu ab his hominibus participatur. Jam age, in Ecclesia Christi adest etiam potestas suprema a Legato divino collegio apostolico et Petro collata; adest insuper multítudo ho– minum huic potestati subjecta; haec hominum multitudo de jure in hanc societatem ingredi debet; sub poena damnationis aeternae, in re vel in voto, ad eam non potest non pertinere. Proinde omnes omnino homines qui ad Regnum definitivum ingredi cupiant, de facto ad Ecclesiam Christi in re vel in voto pertinere te– nentur. 285. Objectiones.-Objectio V·: Christus saepe locutus est de parousia imminen– ti, seu de fine mundi. Ergo cogitare non potuit de fundanda Ecclesia, perpetuo duratura. U.espondeo: Absurdum sane est et omnino impossibile, dicere Christum existimasse finem mundi in ipsa sua generatione adimplendum esse novumque ordinem in ipsa institutum iri, si prae oculis habeamus: a) Tum aequilibrium mentale Christi, tum vaticinia et miracula ab ipso pa. trata, tum denique ipsam Ecclesiam, cujus fundamentum est ipsemet Christus; si quis vel leviter haec omnia consideret, nullatenus credere umquam poterit Christum in re tam fundamentali deceptum fuisse. b) Adhuc magis, deceptio Christi, impossibilis evadit si attente consideres in omnibus fere sennonibus Christi hinc inde dispersis «de regno suo», aliquid adesse, aliquam scilicet institutionem vel, in concreto, Ecclesiam suam, ad niodum entium viventi1t1n sese evolventem; quo satis indicatur spatium quoddam temporis sat longum ad hujusmodi evolutionem omnino necessarium; sic e. g. in parabolis zizaniae et in parabola grani sinapis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz