BCCCAP00000000000000000000546

DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 281 III.-ECCLESIA HIS TERRIS SESE EVOLVERE DEBET 281. Probatur.-Constat: a) disertis verbis; b) ex parabolis. a) Disertis verbis. 269 l. Mt 11, 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum majar Joanne Baptista: qui autem minar est in regno caelorum, major est illo. 12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum cae– lorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Loe. paran.: Le 16, 16). Lex, et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangeli– zatur, et omnis in illud vim facit, Variae interpretationes inter exegetas dantur: a) regnum caelorum ex parte inimicorum vi opprimitur; b) regnum caelorum avide expeti– tur; multitudo impetu ingredi certat; qui semetipsis violentiam infe– runt, ii tantum illud possidere possunt; e) regnum caelorum quasi cer– tatim erumpit. In qualibet interpretatione, hoc unum semper manet: regnum Dei jam praesens affirmatur; ergo tamquam exclusive eschatologicum seu futurum minime exhibetur. Cum prima interpretatione forsitan melius congruit illud: Mt 23, 13 Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: quia clau– ditis regnum caelorum ante homines: vos enim non intratis, nec in– troeuntes sinitis intrare. 2. Mt 12, 28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur perve– nit in vos regnum Dei. Ergo regnum Dei affirmatur praesens et efficax: destruit enim reg– num daemonum. Unde iterum, regnum non erit exclusive eschatologi– cum, seu futurum. 3. Le 17, 20 Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei?, respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei curo observatione: 21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est .C2·rco; ú¡iru-; S:;·nv ). Intra vos est: sive vertatur ad litteram: intra vos est, sive significet inter vos est, est in medio vestri (non vero in cordibus pharisaeorum: ibi certe non erat), praesentia regni in hoc mundo indubie asseritur. b) Ex parabolis. Hujus regni stadium finale, seu eschatologicum, exprimitur in parabolis; sed in ipsis quoque annuntiatur stadium ter– renum quod temporaliter praecedere debet huic stadio finali et defi– nitivo in patria; sic e. g. in parabola grani sinapis (Mt 13, 31-32) et fermenti (ibid v. 33) hoc sufficienter indicatur, sed expressius in para– bola zizaniae (Mt 13, 24-30; 36-43), nam regnum Dei seminatur ac eres•

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz