BCCCAP00000000000000000000546

268 DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 280 Sanctificatio hominum erit maxima Christi praeoccupatio: Mt 5, 48 Estate ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfec– tus est. In suprema nocte, ait: Jo 17, 11 Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos... 19 pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Sanctificatio obtinetur per remissionem peccatorum: Mt 1, 13 Non enim veni vacare justos, sed peccatores. Le 15, 10 Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno pec– catore poenitentiam agente (Cf. Le 15, 11-32: parabola filii pro– digi). Jo 20, 23 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Hominis intima renovatio, ineffabili influxui Christi adscribitur: Jo 1, 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filias Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus... 13 qui ... ex Deo nati sunt. Jo 14, 23 Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Jo, 15, 5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Caritas fraterna enixe commendatur, ejusque exercitium filiationem divinam manifestat: Mt 5, 43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio ha– bebis inimicum tuum. 44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus~ et calumniantibus vos: 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est (Cf. Mi; 6, 12; 22, 24; Jo 13, 34; 15, 12-17). En igitur habes aliqua tantum Evangeliorum exempla, in quibus. aperte declaratur character essentialiter eschatologicus ac spiritualis regni caelorum; sed hoc minime excludit characterem externum et so– cialem ipsius; immo, etsi hujus regni elementum essentiale, in altera vita fruendum, sit plane internum, tamen concipi non potest sine exter– nis elementis et socialibus in praesenti, et de facto, Christus ita decre– vit ut ejus Ecclesia his in terris sese evolveret et foret socialis, seu ex– terna, ac visibilis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz