BCCCAP00000000000000000000546

DE NOTIONE SACRAE THEOLOGIAE, n. 4-5 3 ratio naturalis objectum Theologiae percipiet; facultas cognoscitiva est ratio naturalis, sed fide illustrata, ut asserit Concilium Vaticanum (D 1795) (4). Objecturn forrnale ex qua ( «medium objectivum ex quo hauritur ali– qua scientia») est revelatio, sive in Sacra Scriptura sive in Traditione contenta; theologorum enim est omnia media adhibere tum ad verita– tes revelatas in his fontibus inveniendas tum denique ad ipsas illustran– das; de his fontibus agitur praecipue in tractatu de locis theologicis. Nunc autem, ex dictis facile colliges Theologiam Dogmaticam a scien– tiis naturalibus differre ratione objecti materialis; a Philosophia Natu– rali, ratione aliorum objectorum formalium; hinc Theologia est scien– cia autonoma et ab aliis scientiis independens. «Theologla-ait Stus. BoNAVENTURA-substernens sibl philosophicam cognitionem, et assumens de naturis rerum quantum sibi opus est ad fabrlcandum speculum per quod fiat repraesentatio divinorum, quasi scalam erigit, quae in sui ínfimo tangit terram, sed in suo cacumine tangit caelum, et hoc totum per illum unum hierarcham, Jesum Chris- tum» (5). · 5. Theologiae notio verbaUs.-Osút,o 1 1u.: Oso::; ),rho::; significat scien~ tiam de Deo. Hic terminus «theologia» non semper hunc conceptum strictum supra descriptum habuit, uti ex historia vocis liquido appa– ret (6). Jam apud gentiles haec vox «theologia» in usu fuit. Sic Graeci theo– logos vocabant illos qui canticis poeticis deos colebant: sic e. g. Or– phaeum, Hesiodum, Homerum, Mussaeum. Haec denominatio translata est etiam ad philosopl1os (v. g. Pithagoram, Platonem, neo-platonicos) qui de Deo speculative egerunt. Aristoteles de tribus speculativis philosophiis mentionem facit: de mathematica scilicet, physica et theologica ( 9 thoocp1u. 0Eol,<Y(txi 1) (7). Pastea Varro etiam triplex genus theologiae assignat: «Mythicum, qua maxime utuntur poetae; physicurn [sen naturale], quo philosophi: civile [sen religiosum], quo populi» (8). Sed nequidem in litteratura christiana haec vox unum tantum sen– sum obtinuit. Patres Graeci, hoc termino, designant doctrinam de Deo, sive naturaliter cognitam (conceptum ethnicum), sive supernaturaliter habitam (conceptum christianum). Ex latinis, aliqui, ut Tertullianus et Stus. Augustinus, hac voce utuntur, quando doctrinam ethnicam circa Deum manifestare intendunt. Tamen, apud Patres, frequenter haec vox exprimit scientiarn de Deo Uno et Trino. Sic, auctores, qui specialiter de divinitate Verbi vel Spiritus Sancti scripserunt, theologi appellati sunt: (4) Etiam hic conveniunt theologi, objectum forma!e theologiae in revelatione ponentes. Tamen applicatio hujus principii a¡md auctores diversa est, nam pendet ex modo concipiendi theologiae objectum, ut vídimus in nota 2. (5) STUS. BoNAVENTURA, Brev., introd., § 3, n. 2. (6) Cfr. optimam investigationem. P. JOSEPH DE GHELLINCK, s. I., «Pagina» et, «Sacra Pagina)). Ilistoire d'un mot et transformation de l'obje~ Primitive– ment désigné: Mélanges Auguste Pelzer (Lovanii, 1947), 23-59. Cfr. ettam , N. I. CONGAR, o. P., art. Théologie, DTC, col. 341-346; Lexicon jür ThCoZo- gie una Kirche, art. Theologie. (7) Jlfetaph., IV, 1; XI, 7. (8) Apud s. AUGUSTINUM, De Civit Dei, 6, 51; ML 41, 180.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz