BCCCAP00000000000000000000546
DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 278-280 267 evolvens, et tandem, post judicium finale, supremam ac definitivam perfectionem obtinebit in gloria caelesti. 279. Probatur.-Ille qui vel leviter Evangelia percurrat, statim ani– madvertet stadium hujus vitae nihil aliud esse nisi exilium et vallem lacrymarum, et praeparationem ad veram patriam caelestem. Panca afferamus. Sermo montanus sic clauditur: Mt 5, 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me: 12 gau– dete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis (seu in regno caelorum). Loquens de consummatione mundi et de judicio finali, ait Jesus: Mt 13, 49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separa– bunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Mt 25, 31 Cum autem venerit Filius hominis in majes tate sua... sedebit super sedem majestatis suae ... 34 Tune dicet rex his, qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnmn a constitutione mundi. In praedicatione Christi, altera vita apparet semper tamquam con– clusio et finis hujus vitae; aliis verbis, ratio ultima hujus vitae tempo– ralis consistit in assecutione vitae aeternae, in quo Deus a sua creatura gaudiose glorificabitur. Mt 6, 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo et tinea dernolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. 20 'l'hesaurizate au– tem vobis thesauros in caelo: ubi neque aerugo, neque tinea demo– litur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Mt 10, 22 Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Totum Evangelium cum hac idea conformatur, quod ceteroquin ni– mia splendet evidentia; et idem omnino dicendum est de charactere interno et spirituali. II.-REGNUM DEI EST ESSENTIALITER INTERNUM ET SPIRITUALE 280. Probatur.-Sermo montanus eloquenter id exprimit (Mt. 5, 3-12). Finalitas missionis Christi declaratur: Le 19, 10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod pe– rierat. Jo 3, 17 Non enim misit Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Cf. Mt 20, 28).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz