BCCCAP00000000000000000000546
266 DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 278 5. 0 ) Cum jam Passio immineret, solemniter Judaeis comminatur: Mt 21, 43 Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fruc– tus ejus. Mt 24, 14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tune veniet consummatio. 6.") Post resurrectionem adhuc loquitur de regno Dei (Act 1, 3). Nunc autem quaeritur: quid significent haec omnia in ore Christi? An forsitan id ipsum quod adversarii nostri sentiunt, nempe regnum mere eschatologicum, aut regnum mere internum? Cum error in re tanti momenti consectaria afferat deplorand:i, opere pretium est ut in ipsis dilucidandis aliquantulum immoremur; hinc nostra thesis duplici confirmatione roborabitur. Duo igitur in praesenti ostendemus: a) positionem adversariorum esse erroneam, et b) regnum Dei, de quo supra, identificari aliquo sensu cum Ecclesia Christi. Adversarii nostri affirmant regnum Christi esse mere eschatologi– cum. aut regnum Christi esse mere internurn. Nos vero dicimus regnum Christi esse quidem essentialiter eschatolo– gicum et internum, sed simul societatem visibilem, his in terris sese evolventem. Regnnm eteni.m mere eschatologicum, ex mente adversariorum, est illud quod Christus, in sua ipsa generatione, juxta novas omnino con– ditiones instaurare debebat, post eversionem mundi ejusque judicium finale. Qualis esset specialis natura hujus regni et quales conditiones illae novae, non clare apparet, nam contemporanei Christi diversimode sentiebant de hac re. Haec scntentia a sententia calholica differt praesPrtim in eo quod sententia catholica dicat Christum certo praedicasse adventum regni eschatologici, at non in sua generatione adimplendum, sed post spatitim temporis sat longmn et omnino indeterminatum, in quo Ecclesia socia– liter sese evolvere debet, usque dum, completa Ecclesiae missione, con– summatio saeculi eveniat Regnum mere internum est imperium Dei, in mente et in cordibus hominum sese manifestans, maxime vero in cordibus eorum per amo– rem, nam Deus est essentialiter Pater; hoc regnum excludit organisa– tionem externam et socialem et cultum externum. I.-REGNUM DEI EST ESSENTIALITER ESCHATOLOGICUM Eschatologicum provenit a c:r¡_rr,o·;: ultimum, novissimum. In Vetere Testamento Novum Testamentum dicitur novissimum seu eschatologi– rum, in quantum est consummatio Veteris Testamenti, nam immediate praecedet consummationi saeculi eritque testamentum definitivum et ultimum. Nunc autem, in hoc regno definitivo et ultimo, duplex veluti stadium distingui debet, nam his in terris inchoari necesse est, socialiter sese
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz