BCCCAP00000000000000000000546
DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 276-277 263 tas socialis Apostolorum. Nunc autem, de hac autoritate apostolica Je– sus explicite locutus est in Mt 18, 18, ut antea diximus (5). Ergo Christus Jesus ecclesiam instituit, nam ibi omnia elementa necessaria inveniuntur. 277. b') Ex facto historico realizationis. Videamus utrum, tempore apostolico, status rerum atque modus pro– prius agendi apostolorum denotent societatem jam institutam, et eorum auctoritatis exercitium. Fontes adhibendi sunt Actus Apostolorum et Epistolae. Attente in locis adducendis examinandum erit utrum repe– riantur elementa societatis, utrum scilicet designentur convocatio mul– titudinis, fin is, media, stabilitas ... Jesus, resuscitatus, Apostolis Spiritum Sanctum promittit ac plane a:ffirmat: Act 1, 8 ErJ.tis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Forsitan convocatio insinuatur his verbis. Die Pentecostes, Petrus populo sermonem facit. Ex audientibus multi Act 2, 38 compuncti sunt carde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres, 39 Petrus vero ad illos: Poe– nitentiam, inquit, agite, et lJaptizetur unusquisque vestrum in no– mine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et acci– pietis donum Spiritus Sancti... 40 Salvamini a generatione ista pra– va... 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt... et ap– positae sunt in die illa animae circa tria millía... 42 Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus ... 44 Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vende– bant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat ... 47 Domi– nus autem augel;at qui salvi flerent quotidie in idipsum. Effectus praedicationis Petrinae in portien Salominis sic describitur: Act 4, 4 Multitudo autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factum est numerus virorum quinque millia. Act 6, 7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus dis– cipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum oboe– diebant fldei. Act 9, 31 Ecclesia quidem per Judaeam, et Galilaeam, et Samariam ha– bebat pacem, et aedificabatur ambulans in timare. (5) cum cte Eccl constitutione hierarchico-mon:irchica fuerit sermo, prolixio– rem horum textuun1 Explanationem dabirnus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz