BCCCAP00000000000000000000546

262 DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 276 Jamvero, quod Jesus tamquam Legatus divinus absolute promittit, reapse promissio ipsius Dei reputatur; ideoque non potest effectum non sortiri. Ergo in his verbis Christus, Legatus Dei, promittit atque confert auctoritatem monarchicam et supremam super orbem terrarum exer– cendam. Mt 18, 15 Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duo– rum vel trium stet omne verbmn. 17 Quod si non audierit eos, die ecclesiae; si autem ecclcsiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. In his verbis saltem insinuatur facultas, concedenda Ecclesiae, seu coetui ut tali (in vers. sequenti indicatur subjectum, nempe duodecim apostoli) imponendi maximam sanctionem, nam, in conditionem «ethni– ci et publicani reducere» (id est, aliquem de~larare ethnicum et publi– canum) nihil aliud sibi vult nisi illum a coetu religioso judaeorum ex– cludere, seu excommunicatum declarare. (Cf. ampliorem explanationem in thesi sequcnti.) Mt 28, 18 Et accedens Jesus locutus est eis [apostolis], dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. 19 Euntes ergo, docete om– nes gentes: baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti: 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Me 16, 15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evan– geliurn omni creaturae. 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condernnabitur. In his verbis solemniter declarat Jesus facultatem ornnimodam dis- ponendi in caelo et in terra. Multitudinem, id est, omnes gentes. Finern communitatis: «facile discipulos», «qui crediderit, salvus erit». Media socialia: «Qui crediderit>>, «qui baptizatus fuerit», «qui praecep- ta observaverit»; hic igitur habes vincula externa, communia, vere so– cialia, et aliquo modo liturgica; «credendo» enim et «baptismum reci– piendo» aliquis ad corpus sociale aggregatur. Stabilitatem: «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi». Quia igitur haec omnia non possunt sine auctoritate cogitari vel concipi, sequitur quod in his locis saltem implicite designetur auctori-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz