BCCCAP00000000000000000000546
DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 275-276 275. Probatur thcsis. a) directe ex verbis promissionis et institutionis; b) ex facto historico realizationis; e) ex doctrina regni Dei. 26:l: Constitutio Ecclesiae in hac secunda parte summum habet momen-· tum attenteque tractari debet. Constitutio Ecclesiae instit1ltionem jam supponit et, logice procedendo, talis institutio demonstrationem adae– quatam per prius postulat. Notare tamen liceat, textus evangelicos esse plus minusve idu1ticos tum pro institutione tum pro constitutione; at– tamen quando agimus de Bcclesiae institutione, declarationes tantum lmpraescindibiles adducemus. 276. a') Directe ex ve:rbis Ch:risti. Ex verbis Christi statim afferendis constat Christum promisisse auc– toritatem aliquam supremarn, et designasse elementa societatis. Nunc autem: Ex potestate suprema sic argumentari licet: Ibi adest vera institutio alicujus societatis, ubi adest vera potestas, maxime si est suprema et ad omnes homines extensiva. Atqui constat Christum talem potestatem supremam promisisse et contulisse. Ergo in his verbis Christus aliquam societatem instituit. Ex elementis societatis ita argumentari potest: Si revera probatur Christum statuisse 01nnia elementa societatis, finem scílicet, multitudinem, seu coetum stabilem, atque media ad finem assequendum. certe societatem aliquam instituit. Atqui de his omni– bus constat. Ergo. Probatur miuor utri.usquc syllogismi: id est, Christus prornisit Eccle • siae auctorit~ttem supremam, eamque contulit; et praeterea, omnia elementa societatis ipse determinavit. Mt 16, 18 Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedi– ficabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. 19 Et tibi d2-bo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. Jo 10, 16 Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; et illas opor– tet :rn..e adducere et fiet unum ovile et unus pastor. Aedificabo Ecclesiam rneam. His verbis exprimit Christus voluntatem instituendi coetum, sen societatem; extensio hujus societatis innuitur amplissima, na!11 per totam terrn:m diffundenda est: «Quoclcumque li– gaveris super te:rram:>; 1 ,et alias oves habeo q_uae non sunt ex hoc ovi– li»; ex cunctis igitur hominibus (haec est legitima interpretatio hujus metaphorae), fieri debet «unum ovile». Satis etiam indicatur in his verbis Christi auctoritas suprema, nam Petrus erit fundamentum hujus societatis, seu ratio unitatis ob supre– mam ejusdem auctoritatem, super orbem terrarum exercendam.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz