BCCCAP00000000000000000000546
.260 DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 13, n. 273-274 a) Certo certius, Christus praedicavit regnum sociale, non mere internum; fed hoc regnum tamquam societatem implantare in condi– tionibus politicis et religiosis illius temporis ne quidem in mente habuit; quod revera Christus fixum in mente habuit, erat institutio alicujus regni socialis et gloriosi post parousiam suam finalem. b) Nunc autem, post mortem Jesu, in mentibus fluctuantibus discipu– lorum effecta est transformatio psychologica, ex qua orta est natura so– cialis Ecclesiae, prout in thesibus sequentibus dicemus. c) Christus igitur, ad Ecclesiam historicam quod attinet, ad sum– mum dicendus est fundator mediatus et insconscius, in quantum scili– cet, doctrina de regno Dei, ab ipso praedicata, esset veluti germen ins– conscie seminatum, ex quo nata est Ecclesia tamquam consectarium ali– quod, incxpectatum quiclem, sed logicum, suae praedicationis. 274. Nota theologica.-De fide divina catholica et definita. Fontes: 1.-Concilium Vaticanum: Pastor aeternus ... sanctam Ecclcsiam aedificare decrevit... in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad consummationem saeculi esse vo– luit... Ut... credentium multitudo universa in fidei et communionis unitate conservaretur... beatum Petrum ceteris apostolis praeponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum ... ... Nos... necessarium esse judicamus, sacro approbante Concilio, doctri– nam de institutione... cunctis fidelibus credendam et tenendam... D 1821. S. q. d., beatum Petrum non esse a Christo Domino constitutum... totius Ecclesiae militantis visibile caput, A. S. D 1823. Cf. D 1793. Ergo definitum est: l.º) Petrum, per Christi institutionem, esse caput visibile totius Ecclesiae militantis; 2.º) Ecclesiam esse visibilem ac per– petuam societatem (verbis aequivalentibus) (4). 2.-Leo XIII, in Ene. De Unitate Ecclesiae, ait: Jesus Christus... universos advocavit, ut ducem... sequerentur, non tan– tum seorsum singuli, sed etiam consociati atque invicem re animis– que junctis, ut ex multitudíne populus exsisteret jure sociatus. D 1959. 3.-In jurejurando Antimodernistico praescribitur: Firma pariter fide credo Ecclesiam... per ipsum Christum... proxime ac directe institutam... D 2145. (4) Schemata de Ecclesia explicite docebant Ecclesiam fuisse a Christo instl– tutom; cfr. Msi 51. 552; 53, 316; sed putamus quod thesis, in verbis Concilii allatis, sufficienter sit definita.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz