BCCCAP00000000000000000000546

DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 18, n. 272-273 259 Christo, Deum coluerunt, colunt et colent sive in oeconomia Veteris Testamenti, sive Novi. 273. Adversarii.-Sunt 1. 0 ) Protestantes Conservativi, qui, etsi or– dinem supernaturalem admittant, tamen has ideas ecclesiologicas pro– pugnant: a) Fides est unicus fons et origo justificationis et salutis; fides, jux– ta ipsos, apprehenditur unice per Sacram Scripturam, a Spiritu Sancto unicuique manifestatam. Deus igitur animis justorum per fidem et illus– trationem internam dona supernaturalia communicat prout vult. b) Si igitur tata vita supernaturalis animabus justorum a Deo im– mediate confertur, nulla requiritur societas visibilis et externa, quae quasi medium necessarimn sese constituat ad omnia bona supernatura– lia hominibus praestanda; quapropter omnia vincula socialia ecclesiae, hierarchica videlicet, liturgica et symbolica, de quibus Catholici tanto– pere loquuntur, sunt prorsus inutilia. Ecclesia denique, pro ipsis, constat solis justis et praedestinatis, a Deo immediate et directe justificatis; est proinde societas essentialiter invisibilis. c) His tamen non obstantibus, cum Protestantes aliquo modo con– venire debeant tum ad verbum Dei praedicandum, tum ad coenam celebrandam, aliquam manifestationem externam et visibilem huic con– gregationi justorum tribuere tenentur. Qualis cohaerentia seu habitudo existat inter Ecclesiam visibilem et Ecclesiam invisibilem, non facile a Protestantibus declaratur. Sic R. SEEBERG et recentius K. BARTH dis– tinguunt inter Ecclesiam essentialem et invisibilem, seu justorum, et Ecclesiam accidentalem et historicam: hanc ultimam vocant coetum electorum, ex quo oritur Ecclesia caritatis et Ecclesia jurídica. 2. 0 ) Protestantes Liberales, qui, quamvis protestantes appellentur et non Rationalistae, tamen omnem ordinem supernaturalem prorsus rejicere non verentur: quasi signíferos hujus explicationis proponimus A. HARNACK et A. SABATIER, quorum doctrina hisce verbis compendiari potest: a) Jesus, cum formulismum Pharisaeorum omni ex parte externum et vacuum rejiceret, in extremum oppositum transiit, et ideo instituit religionem internam spiritus. Regnum igitur Dei, a Jesu praedicatum, nullum haberet characterem socialem; esset mere internum et indivi– duale; immo Jesus ne quidem in mente umquam habuit instaurationem alicujus societatis visibilis et externae. b) Tata essentia Christianismi reponenda est in intima experientia Dei ut Patris Universalis omnium, sed imprimís ut Patris amantissimi ipsius Jesu, in intimo et ineffabili consortio cum divinitate percepti! Sic HARNACK. SABATIER, e contra, existimat ipsam rationem essendi Christianismi reponendam esse, ex parte Christi, in vita cum Deo abscondita, plena amoris et caritatis: ex parte vero discipulorum Christi, juxta mentem Sancti Pauli, non tantum in hac vita cum Deo abscondita, sed potius in unione mentís et cordis cum ipsa persona Christi, quae ideo constituitur in centrum vitae spiritualis christianorum. ::J.º) Eschatologistae; fautores hujus theoriae sunt ALFRED LOISY cum Modernistis, et, ex Protestantibus Liberalibus, w. BALDENSPERGER, J. WEISS et A. SCHWEITZET; eorum doctrina ita compendiari potest:

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz