BCCCAP00000000000000000000546

258 DE INSTITUTIONE ECCLESIAE, th, 18, n. 271-272 Ecclesia. Ecclesia (graece: E,oa,·r¡a[a) derivatur a sx.Y.tls0: vacare. Usu profano, ecclesia significat convocationem vel congregationern, per praeconem factam, ad deliberandum de aliqua re sive legali sive illegali. In V. Testamento, in lingua hebraica, congregatio seu convocatio exprimitur per vocem Qahal ( 132 vicibus) et etiam per vocem edah. In versione septuagintavirali, vox eclah vertitur semper per verbum synagoga; vox vero Qahal, in eadem versione, aliquando est Ecclesia (ita 71 vicibus), aliquando vero synagoga, et etiam synhedrium. In prae– dicta versione. synagoga designat tum ethnicos turn etiam homines per– ditos. Sensus tamen vocis Qahal paulatim restringitur, ita ut significet coeturn sacrum. Tempore Christi, apud Judaeos, sensus harum vocum plus minusve retinetur etsi per hanc vocem synagoga potius designentur communi– tates locales. In Novo Testamento, vox Ecclesia constanter etiam adhibetur, et plures habet significationes; in Epistulis paulinis repetitur 65 vicibus, in Actibus Apostolorum, 23; in Apocalypsi, 20, et in Epístola III Jo 3, denique in Mt 2. His in locis haec vox ecclesia significat vet conven– tum christianum, vel coetum localem alicujus civitatis, vel universalita– tem ornnium fidelium, vel denique ipsam domum, vel locum consessus. Vox «synagoga» constanter exprimit (1), in Novo Testamento, com– munitates judaicas (2). Nota bene.-Uti ex dictis patet, ex hac voce «ecclesia» nullum argu:.. mentum erui potest pro universalitate societatis christianae. Ipse Christus societatem a se fundatam, voce «ecclesia» designavit, in aequivalcnti vocc aramaica; invenitur bis in versione graeca Evan" gelii Matthaei (Mt 16, 18; 18, 17). Cmn textus originalis aramaicus jam non amplius existat, nescimus utrum Christus usus fuerit vocabulo que– hala. quod in lingua hebraica responderet voci qahal, et in lingua grae– ca. voci Ecclesia, vel quenischta, hebraíce edah, et graece synagoga (3). 272. Status quaestionis.- In hac thesi vox ecclesia sumitur in sen– su stricto, in quantum scilicet dicit societatem his in terris a Christo fundatam ad conservationem et diffusionem revelationis christianae. In fontibus ,tecclesia» sumitur in sensu latissimo, in quantum am– plectitur ecclesiam triumphantem, purgantem et militantem. Hoc nomine comprehenduntur etiam coetus viatorum qui, mediante (1) Unica excPptio in Ep. Jac., 2, 2: <<Si introierit in conventum (2:; ou·1a 1 m-¡7iv) vir anulum hahens in veste candida... ll. (?) Cir. DIECK?.!ANN, n. 336; E. SCHÜRER, Geschichte des iudaischen Vol/res, V'll. 2, p. 504 sqs.; STRAC-EILLERBECK, Kommentar ziim V T.... I. Das Erangelimn., nach ·1Watthiius, p. 733 sqs.; L. CERFEAUX, La Tlzéologie de l'Eglisc sui1.•ant saint l'riiil ( 1938, p. 69 sqs. (3) Alii DrECKMANN sequuntur, qui suam opinionem sic compendiat: «Consen– timus igitur verbis M J. LAGRANGE: «Non crit facile determinare quam vocem Jesus adhibuerit in lingua aramaica... >>, eo sensu. ut. salvo meliore jud.icio, praejcrrrnms qclzala» (Itid., n. 340); alii, cmn T. ZAEN, Das Evan– geliurn des Matthiiits (1905), p. 540, et K. L. ScHMIDT. contrarium tenent. Argumenta apud DIECKMANN, ibid-., n. 340.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz