BCCCAP00000000000000000000546
CAPUT I DE INSTITUTIONE ECCLESIAE ºl'HESIS 18.ª: Jesus Christus veram societatem proxime et immediate insti– tuit, quae Ecclesia nominatur. 270. Connexio materiae.-Uti jam supra dictum fuit, cum Jesus Cl1ristus fuerit sapientissimus Legatus, aliquod medium transmissionis suae revelationis disponere debuit, ne secus ejus revelatio divina, uni– versalis et perennis, prorsus inutilis evaderet. Quale igitur fuit illud medium ab ipso institutum per saecula duraturum? Respondemus in hac thesi dicendo Christum aliquam veram societatem instituisse, quam Ecclesiam nominamus; nihil aliud dicere intendimus in hac thesi, ne– que de ejus natura, neque de ejus proprietatibus; haec omnia in thesi– bus subsequentibus investiganda sunt. 271. Explicatio terminorum.-Societas est unio moralis et stabilis plurium in bonum vel in finem communem suis actibus conspirantium. Multitudo. in composito sociali, locum tenet materiae. Unio sociorum dici potest forma societatis. Stabilitas requiritur ex ipsa natura, nam unio circumstantialis et momentanea numquam fuit nomine societatis designata. Moralis (unio) designat mutua vincula sociorum, eorum scilicet jura €t obligationes. Talis unio moralis, attenta natura libera et independenti componen– tium, non concipitur sine aliqua auctoritate vere directiva, facultate ordinandi instructa. Sed singula membra, immo et ipsa auctoritas, tan– dem aliquando dirigí debent ex fine, hoc est, ex bono communi. Societas igitur Christi, si revera existit, habere debet ea omnia quae a vera societate requiruntur, scilicet: unionem stabilem et moralem plu– rium, sub aliqua auctoritate, cum aliquo fine qui sit pro omnibus bo– num appetibile. Ulteriores determinationes, in thesibus sequentibus. Institutorem, et quidem immediatum et proximum hujus societatis, dicimus fuisse Christum; proinde, ab eo, id est ab actione Christi proxima et irnme– diata pendent ejusdem finis, convocatio multitudinis, media necessaria.... THltOL. FUNDAM:ENT,~19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz