BCCCAP00000000000000000000546

2 DE OBJECTO SACRAE THEOLOGIAE, n. 2-4 Systema. Denique tandem, systema exsurgit ex harmonica disposi– tione et unione, necnon et concatenatione rationali earum veritatum, quae ex fide cognoscuntur et simul cum veritatibus ratione cognitis co– haerere demonstrantur. Séientifica autonomia cujuslibet scientiae apparet in determinatio– ne ejusden objecti tum formalis tum materialis; hinc oportet clare de– terminare quodnam sit objectum sacrae Theologiae ut inde ejus ab aliis scientiis independentia splendeat. Porro, objectum Theologiae aliud est materiale, aliud vero, formale. 3. Objectum materiale quod («materia indifferens in aliqua scien– tia>>) est Deus aliaque omnia in quantum relationem dicunt ad Deum. sub ratione entis transcendentalis considerata. Sub hoc respectu Theologia convenit cum Philosophia, et distingui– tur ab aliis scientiis (2); considerat enim ordinem mere naturalem inter Deum et mundum existentem. 4. Objectum formale quod ( «id quod primo et per se consideratur in aliqua scientia et in ejus ratione cetera omnia») est, juxta senten– tiam Sti. THOMAE, Deus sub ratione Deitatis: «Omnia pertractantur in sacra doctrina sub ratione Dei, vel quia sunt ipse Deus, vel quia habent ordinem ad Deum ut ad principium et finem» (3). stus. vero B0NAVENTURA et aliqui theologi moderni, Theologiam keryg– maticam propugnantes, dicunt objectum sacrae Theologiae esse Chris– tum, Verbum Incarnatum, quatenus est fons totius vitae supernaturalis. Orones tamen theologi, sive Trinitatem sive ideam Deitatis sive Ver– bum Incarnatum aspiciant, in eo conveniunt quod objectum sacrae Theologiae reponant in Deo, in quantum est Auctor ordinis supernatu– ralis, et in rebus creatis, in quantum istae relationem dicunt ad hunc ordinem supernaturalem. Veteres Scholastici objectum formale quod denominabant «subjec– tum sacrae Theologiae». Objectum formale quo ( «medium subjectivum, seu facultas qua in– quiritur» ), est ratio, fide illustrata. Sic in sacra Theologia Dogmatica, objectum formale quod attingitur in quantum est cognoscibile ex reve– latione. Revelatio igitur supernaturalis est illa lux in qua et per quam (2) In hoc omnes theologi conveniunt: ohJectum materiale theologiae consti– tuunt Deus et credurae in quantum hab¡,nt relationem ad Deum Tamen inter ipsos divergentiae circa amplitudinem hujus scientiae notantur. Sunt igitur qui olljeetum theologiae restringant ad formaliter impliclte reve– lata; alii includunt etiam conclusiones ex formaliter revelatis deductas; sunt qui extendant ohjectum ad omnia quae docet Ecclesia. Terminologiam capies cum thesim 29am jam assecutus fueris; cfr. praesertim n. 453, nota 29. Cum objecto theologiae intimam relationem habet ejusdem subjectum. Subjectum nihil aliud est, nis! objectum pr!marium in quo ratio formalis per prius verificatur. Subjectum omn!a objecta alicujus scientiae in unum redigit, puta Deum, diversos aspectus in quibus natura divina manifesta– tur, creaturas. Diversitatis exemplum sit P. MERCH, La théologie du corps· mystique (Parisiis, 1946), p. 68 sqs.; subjectum theologiae-ait-dici debet Christus; in eo enim omnia perfectam 1mionem !nveniunt; eo quod sit Corporis mystic! caput, in Ipso omnia compendiantur. (3) S. THOM., I, q. 1, a. 7. De alla sententia STI. BüNAVENTURAE aliorumque modernorum, cfr. M. NrcoLAU, Etapas del proceso teológico, in EstEccl. 1945, 168-170.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz