BCCCAP00000000000000000000546

DE AUTHENTICITATE Mt 16, 17-19 et Jo 21, 15-17, n. 268-269 255 5.º) «Ego dico tibi, Petre: super hanc Petram (Christum) aedificabo Ecclesiam meam.» Ita e. g. STRACK-BILLERBECK (18). Inter Anglicanos, aliqui in dies magis ac magis ad doctrinam catho– licam accedunt, e. g. Coetus Oxford. Immo inter eos sunt aliqui qui ad– mittunt in pericope Mt sermonem fieri de ~urisdictione Papali, et de universali Primatu, necnon de infallibilitate Romani Pontificis (19). 269. 2.º) Ad Jo 21, 15-17 quod attinet, lectorem praecipue remitti– mus ad quaestiones introductorias S. Scripturae; quapropter pauca a nobis in praesenti dicenda sunt. In capite 21 narrantur tum apparitiones Christi redivivi tum collatio primatus; nunc autem, adversarii dicunt Joannem non fuisse aucto– rem ipsius, tum propter rationes stylisticas tum propter duplicem con– clusionem. Evangelium enim Joannis in capite 20 his verbis clauditur: 30 Multa quidem, et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, ,quae non sunt scripta in libro hoc. 31 Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut creden– tes, vitam habeatis in nomine ejus. Nunc autem, caput 21 aliam conclusionem affert, ideoque dici debet interpolatum; aliquis enim, discipulus Joanni.s, illud scripsisset. Responderi solet: a) Caput 21 adesse in omnibus codicibus et versionibus. b) Differentiam styli non probari. e) Caput 21 a Joanne ipso conscriptum fuisse ut appendicem. tum ut collationem Primatus, antea omissam, referret, tum ut corrigeret opi– nionem illam quae Joanni immortalitatem tribnebat (20). d) Ad hypothesim appendicis non est cur descendatur, nam omnia explicari possunt si fingamus vv. 30-31 capitis 20 jam reperiri in pri– mitiva redactione capitis 21; sed quia ii versus ad finen cap. 20 trans– lati fuerint, presbyteri Ephesini addiderunt vv. 24-25 capitis 21 (21). e) Hoc saltero admitti debet, nempe quod hoc caput 21 semper ad– missum fuerit in Ecclesia tamquam pars Evangelii Joannis; hoc autem nobis in re apologetica satis est ut nobis constet de ejusdem origine, quae revera cum origine Evangelii S. Joannis confunditnr. (18) (19) (20) (21) qn'il bfl.tirn sur lui le peuple terrestre de Dieu, anticipation du }Uyaume de Dieu, et qu'il l11i en donnna la direc,tion, t::mt dans le domrline de la mission que ct::n1s celui de l'organisation intérieure. Sans d0ute ne pense-t-il dans l'lmmédiat, comme en .Jn., 21, 16 ss., qu'a l'époque de Pierre. M::1is méme s'll a envlsagé expressément que I'édlficatlon de l'Eglise contlnuerait apres la mort de Pierre, ce qu'il dlt de Pierre come Roe vaut ponr /ui senl, l'apótrr, historlque, qui formo une fois pour toutes le fon– dement terrestre de I'elcldesia encare a batir, la premlfre qui portera tou– tes les autresii, p_ 190-191. Cfr. P. 143-191 ubl historia lmjus loe! compe– tentur tangitur. Kommentar z. N, T. a11s Talmud und Midrach, t. I, p. 732 sqs. Cfr. C. CnIVELLI, Piccolo Dizionario delle Sette Protestanti, Roma (1945), 30. Legl potest I, SPENC,rn, L'Eglise d'Anglaterre et la SaintP-Siege (Pa-1 ris, 1941), VPl T, G. JALLA:-iT, The C}wrch ancl Papaey (London, 1946). TOLETUS, In s. Joan, Evani,., 21, 1; E. B. ALLO, Saint Jéan, L' Apocalipse, 1, 20 <1933), 27 sos M. LAGRANGE, Evangile selon St. Jean ( 1927), 519-534. Cfr. F. SEGARRA, La doble conclu.sión del Evangelio de San Juan, in EstEccl, 9 (19'30), 32-47.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz