BCCCAP00000000000000000000546
254 DE AUTHENTICITATE Mt 16, 17-19 et Jo 21, 15-17, n. 266 de probatur in Introductione ad Sacram Scripturam ( cf. nostram syn– thesim, n. 130); authenticitas igitur includit genuinitatem historicam. 2.º) Praeterea, argumenta ab adversariis anata, elementali pondere scientifico carent, quia sunt prorsus aprioristica; fundamentum enim ultimum in hoc reponendum est: Christus est merus homo, non fuit Legatus Divinus, de fundanda Ecclesia ne quidem cogitavit, non resu– rrexit. 3.º) Denique, theoria evolutionis religiosae, ab ipsis propugnata, contradicit tum historiae tum psychologiae humanae, nam talis trans– formatio, quae celerrime locum habuisset, concipi non potest in perso– nis quae maxime adhaerebant traditioni, et quidem in re vere funda– mentali pro constituitione illius societatis. e') Quoacl vim demonstrativam hujus loci. Protestantes orthodoxi admiserunt tum authenticitatem litterariam tum authenticitatem his– toricam hujus loci, sed nostram interpretationem communiter negant: saepissime fundatores Protestantismi Romanum Pontificem aggrediun– tur; secundum ipsos, primatus jurisdictionis in hoc texto numquam fuerit promissus nec Petro nec ejus successoribus. En aliquas eorum explicationes: l.º) Lutherus: «Hic locus Matthaei non nisi piis aedificatis in Spiritu Sancto loqui– tur, nec Petram nisi Christmn habet, nec Ecclesiam nisi totam catholi– cam eamque sanctam, in qua et ipse Petrus, in qua omnes christiani aequantur: de rebus enim sanctis Christus noster loquitur, quas impiis tribuí nullo modo licet, ut plane hoc verbum Christi non plus pertineat ad Papam quam illud «Beati pauperes spiritu» an simile, quod commu– niter omnibus dicitur» (14). 2.º) Quod Petrus dicatur fundamentum Ecclesiae hoc sibi vult, nem– pe quod Petrus, eo quod divinitatem Christi confessus fuerit, declaretur primus christianus, id est prima petra novae societatis, non aliter ac si diceretur prima petra illa quae in fundamento cujuslibet aedificii col– locari solet, prima scilicet petra, sed ejusdem conditionis ac illae aliae quae subsequuntur. Ita N. NISBET (15). 3 º) His verbis laudatur Petrus, et tamquam exemplar pro futuris confessoribus fidei proponitur; omnes igitur qui vere credant, posside– bunt easdem praerogativas Petri (16). 4;º) Sunt aliqui qui dicunt in hac pericope Christum revera pro– misisse Petro veram auctoritatem, quam postea etiam ipsi tradidit in Jo 21, 15-17; sed agitur in his locis de potestate intransferibili, seu omnino personali Petri. Ad hanc conclusionem pervenit, inter alios, Os– CAR CuLMAN, in suo studio historico-exegetico Mt 16, 17-19 (17). (14) (15) (16) (17) Responsio ad Li1Jrwn Am/Jrosii Catharini. ( 1521), Ed. Weim_ar, VII, 710. .Ma il vange/o dice cost (Venezia, 1949), 17-18. Ita recenter Professor Universitarius F. J. LEENHARD, Réalité et characteres de l'Eglise, in La Saint Eolise Universelle, Neuchatel (1948), 6e-69. O. CULMAN, Sai·,1t Pierre. discip/e-Apótre-Martyr, Histoire et Thfologie (Neu– ch'itel-París, 19-52) : «La paiole de Mat., 16, 17 ss., est authentique, elle a été prononcéc par Jésus, dans un cadre qui pourrait etre, non la scéne de Césarée de Philippe, mais l'époque de la Passion. Jésus pror:1et á Pierre
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz