BCCCAP00000000000000000000546

DE AUTHENTICITATE Mt 16, 17-19 et Jo 21, 15-17, n. 268 253 HARNACK vero asserit tantum versiculum 18 fuisse interpolatum; textus authenticus Mt. sic sonaret: «Tu es Petrus, et portae inferi non praevalebunt adversum te». Genuinitas litteraria hujus loci probatur: l.º) quia pericopes inveniuntur tum in codicibus graecis sine ulla omnino exceptione, tum in versionibus antiquissimis, etiam in Diatessa– ron Tatümi, tum in testimoniis antiquissimis scriptorum, e. g. CYPRIA– NI, ÜRIGENIS, TERTULLIANI, IRENAEI et JUSTINI (10). Quisnam igitur pe– ricopem in textu fraudulenter introduxerit? Adversarii respondere de– bent argumentis apodicticis, quod tamen minime faciunt; 2 º) quia argumentum silentii Me et Le nihil probat, eo quod eorum finalitas id non exigebat. Sed interrogo: cur interpolator pericopem in Me et Le non introduxerit? Unica ratio, quae aliquam vel apparentiam objectivam habet in fa– vorem assertionis HARNACK, reperitur in Diatessaron; sed ex analysi tex– tus contrarium potius sequitur (11). 3.º) lnterpolatio fieri non potuit, nam evangelia Mt et Me et Le erant apud christi.anos notissima; agebatur de quaestione omnium fun– damentalissilm,, et maxime odiosa (12), et praeterea traditio praecedens, maxime versus finem saeculi secundi obstaret; in his igitur circums– tantiis interpolatio non explicatur sine violenta oppositione; jamvero nullibi nobis constat de tali oppositione. Si interpolationem dicas locum habuisse initio saeculi primi, forsitan adhuc vivebat S. Joannes Evan– gelista, qui totis viribus interpolationem impediret. Praeterea, quot codices et versiones debuit interpolator corrumpere ! : quod sane impossibile videtur et est. b') Genuinitas historica negatur, quia Matthaeus in hoc loco nihil aliud exprimere voluisset nisi conceptum de Christo efformatum a pri– rnaeva ecclesia, praeter quamlibet veritatem historicam; ita R. BULT– MANN, A. DELL, LOISY et alii multi (13). Ejus rationes: Hanc interpretationem exigit ipsa lex psychologica evolutionis religiosae, quae tum personas tum facta historica ultra con– ditiones historicas transformare consuevit. Praeterea, Petrus, ille scilicet visionarius qui Christum resuscitatum aspexisse credidit, sua praedicatione, partes praecipuas habuisset in hoc processu evolutionis. Genuinitas historica probatur: l.º) Semel ac conceditur genuinitas litteraria, requiruntur gravissi– mae rationes ut genuinitas historica in dubium revocetur, maxime cum agatur de re omnium praecipua. Jamvero authentia Evangelii Mt abun- (JO) Cfr. DIECKMANN, DP. Rcclcsia. n. 352. (11) Cfr. M. n'HERBIGNY, 'l'heo). de Eccl., II, p, 325 sqs.; L. FONK, in Bíblica, 1 (19:l0), 240 sc¡s. (l 2) In hypothesi advrrsar!orum. (13) Cfr" DrECT,MANN, DP F.cclesia, n. 261, ubi citantur verba qulbus auctores suam sententiam manifestant.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz