BCCCAP00000000000000000000546
252 DE AUTHENTICITATE Mt 16, 17-Hl et Jo 21, 15-17, n. 267-2Gl, e) Primus gradus fundationis Christianismi reponi debet, juxta ip– sos, in animis discipulorum, magnis confusionibus magnoque simul fer– vore erga Magistrum perniciose affectis; sunt ínter Rationalistas ali– qui qui, in hac transformatione Ecclesiae primaevae, Sancto Paulo tri– buant partes principaliores, tum ob ejus doctrinas christologicas ab ipso inventas, tum denique ob ejus doctrinas sociales de Corpore Christi Mystico; sunt tamen alii qui majus momentum adscribant circumstan– tiis politicis et geographicis illius temporis. Sunt denique alii qui vim hujus transformationis praecise rcponant in ipsis difficultatibus ipsi societati christianae internis; sic e. g. ex anarchia Montanistarurn et Gnosticorwn exsurgit in Roma ferrea disciplina Romanorum Pontificum, sive dogmatica, sive disciplinaria. Vide igitur quomodo in his causis determinandis unusquisque suo sensu abundet; sic e. g. illud quod Loisy et eschatologistis nonnihi;. placet de regno sociali externo eschatologico, vehementer impugnatur ab A. Harnaclc, eo quod pro ipso regnum a Christo praedicatum esset mere et exclusive internum, nullo modo sociale et externum, et praete– rea Jesus messianismum eschatologicum numquam professus esset; sed de his in unaquaque thesi singillatim tractabimus. § II.-DE AUTHENTICITATE ET GENUINITATE Mt 16, l'l-19, et Jo 21, 15-17. His igitur verbis jam habes summa adversariorum capita doctrina– lia, doctrinae catholicae multipliciter opposita. Nunc autem aliquid dice– re opportunum duximus circa authenticitatem et genuinitatem Mt 16, 17-19 et Jo 21, 15-17, eo q_uod nostri adversarii speciali conatu unum et alterum impugnent, non alia de causa nisi quia ex his duobus locis probetur Primatus tum Petri tum Romani Pontificis; sunt enim textus vere fundamentales in hoc nostro tractatu. 268. l.º) Ad r~It 16, 17-19 quod attinet, tres sunt sententiae: a) Sunt qui negant genuinitatern hujus loci, id est negant quod hic locus scriptus fuerit a Mt. b) Sunt qui, genuinitate concessa, dicunt haec verba numquam fuis– se a Christo prolata, seu non esse historica. e) Sunt denique, qui, tum genuinitrrte litteraria tum historica con- cessis, negant virn demonstrativarn hujus pericopes. a') Gen uinitas litteraria negatur, quia textus fuerit interpolatus. Rationes hujus sententiae: l_n) quia caeteri evangelistae nihil dicunt de Primatu Petri; 2.ª) ipsius. quia ante Terturnanum nullum adest testimonium in favorem Interpolatio locum habuisset vel tempore Papae Victoris (ca. vel forsitan ca. 110-120. Ita A. RESCH, I. GRILL, w. SOLTAD et alii. 190),.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz