BCCCAP00000000000000000000546

DE COETIBUS CHRISTIANIS ACATHOLICIS. n. 267 potestatem jurisdictionis, saltem pro foro externo, ipsis conferre non potuit, sed tantum ordinis; posset forsitan aliquam potestatem juris– dictionis pro foro interno constituere. d) Ex his merito infertur quod omnis potestas jurisdictionis, quae existit in Ecclesia, proveniat ex ipso populo per imperatorem aut re– gem. Ad istum igitur pertinet tum Pontificem Supremum tum Episco– pos instituere aut deponere, concilia convocare et ordinare, et genera– tim Ecclesiam, in omnibus quae ad ordinem socialem exspectant, diri– gere. e) Hinc facile patet quod constitutio socialis Ecclesiae non sit hie– rarchica, sed potius democratíca; quod haec potestas in omnibus fideli– bus christianis prorsus aequaliter inveniatur; quod Concilium sit vera repraesentatio hujus potestatis christianorum; quod in ipso radicetur plena et totalis potestas ecclesiastica; quod Concilium sit supra Papam, etc ... (D 495-500), Uti vides, theoria Marsilii Patavini valde affinis est illis articulis sic dictae declarationis Cleri Gallicani, anni 1682. l\fodernistae, quoacl rem substantialem, concordant cum Protes– tantibus Liberalibus; Christo a::Iscríbunt quamdam apparentiam fun– dationis Ecclesiae, nam, etsi Christus, ob ideam imminentis parousiae, numquam de funci:lnda Ecclesia cogitaverit, tamen dicunt Modernistae Christo attribuendum esse aliquod germen doctrinae Ecclesiae, quod postea naturaliter sese evolvere debebat. Rati.onalistae, qui quomodocumque app21lentur, in eo conveniunt qnod possibilitatem ordinis supernaturalis penitus infitientur. Rationalistae enim, sicuti in tractatu priori de Revelatione Christiana, modo naturali explicare intendunt omnia quae ad personam et ad opera Christi per– tinent, ita in hoc nostro Tractatu de Ecclesia Christi via etiam naturalt explicare pertentant omnes manifestationes, quaecumque illae sint, so– cietatis ecclesiasticae a Christo institutae. Rationalistas clividimus in duas classes, Protestantes scilicet Libe– rales et l\lndernistas, etsi haec divisio non sit adaequata, eo quod non pauci Protestantes Liberales doctrinas modernistas aliquando profi– teantur. Doctrina generalis ab ipsis propugnata ad haec capita reduci potest: a) Christus, merus horno, ne quiclem umquam cogitavit de aliqúa societate religiosa funclanda in illis circumstantiis socialibus et politi– cis di.fficilli:;.nis in quibus vita hominum tempore Jesu evolvebatur. So– cietas vero religiosa, nempe Ecclesia, esset instituenda, juxta mentem Christi, in parousia finali, id est in novo statu rerum a Deo per trans– formationem omnimodam in favorem Jesu allato. b) In tantum igitur institutio Ecclesiae Christo tribui debet in quantum ipse initium dedit illi impulsui religioso ex quo, faventibus oeircumstantiis historicis, ortus est christianismus historicus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz