BCCCAP00000000000000000000546
250 DE COETIBUS CHRISTIANIS ACATHOLICIS, n. 266-267 b:ü in mentibus christbnorum; hinc exsurgit societas externa, seu com– munitas, ex unione videlicet eorum qui ita sentiebant. Tune electi sunt, ut praesides hujus societatis, seniores, sive pres– byteri. Centrum hujus communitatis, initio, constitutum fuit in Jerusalem. postea vero in Romam translatum est. Potestas jurisdictionis orta est tamquam medium coactionis adver– sus Montanistas, qui individualisrn.um et anarchiam religiosam practi– co profitebantur; hoc autem accidit exeunte saeculo secundo. Potestas magisterii infallibilis provocata fuit ab haereticis gnosticis; tune enim aliqua regula doctrinalis fuit absolute necessaria, ne periret dcctrina primitivae ecclesiae circa unionem mutuam et circa unionem cr:m divina Paternitate. Denique potestas Episcopi Romani, faventibus quibusdam circums– tantiis historicis, in universum mundum christianum se extendit, atque tandem suprema evasit. 267. Marsilius Patavinus (an. 1275-1343) theorias sat radicaies ra– tiona1ismi aristotelici, ad orc1inem socialem pertinent,es, quasi in unum collegit in ejus opere Defensor pacis. Consideratur merito Patavinus ut praecursor hegemoniae Status super Ecclesiam; hinc omnes illi qui theo– rias democraticas sive absolutistas propugnarunt adversus Ecclesiam, et in specie adversus Romanum Pontificem, in doctrina hujus aucto– ris nituntur; sic e. g. ideae conciliaristae saec. x1v-xv, in avenionensi exilio et in schismate Occidentali sparsae, suum fundamentum habuisse videntur in theoriis Marsilii Patavini; sic etiam systema Regalistarum seu Gallicanistarum; tum tempore Francisci I, regís Francorum sive Ludovici XIV, sive Napoleonis sive Joscphi II Austriae imperatoris; sic etiam PelmmiEs, sic denique kicherius. Doctrina Marsmi Patavini circa naturam juridicam Ecclesiae ad haec capita in concreto reduci potest. a) Absolute repugnat in iisdem subjectis coexistentia duarum so– cietatum juridice perfectarum. Talis coexistentia reapse numquam in– venitur, nec in Vetere Testamento, nec in historia antiquorum popu– lorum; quare jure praesumere licet talem coexistentiam non dari ne– que in Novo Testamento, neque in societatibus sub eo vitam agentibus. b) Omnis auctoritas, quaecumque illa sit, provenit a Deo; hanc auctoritatem Deus ipse populo quasi commendavit; populus vero hanc auctoritatem regí vel imperatori delegavit. Quo fit denique ut unica potestas jurisdictionis, de facto existens, apud Imperatorem vel Regem resideat e) Nunc autem, Christus hunc ordinem rerum naturalem, a philo– sophis merito inventum et a Deo in Vetere Testamento sancitum, im– mutare non potuit; cum igitur Christus Ecclesiam fundasset et in ea Supremum Pontificatum et Episcoporum hierarchiam instituisset, veram
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz