BCCCAP00000000000000000000546

DE COETIBUS CHRISTIANIS ACATHOLICIS, n. 265-266 24D Etsi Christus Ecclesiam visibilem non instituerit, tamen de ejus vi– sibilitate loqui ücet, nam ex voluntate Christi, visiblis fit per praedica– tionem verbi, per collationem baptism: et per commemorationem caenae dominicae. Denique tandem, Lutherani, necessitate compulsi, admiserunt auc– toritatem externam, non tamen divinam, sed mere humanam; haec potestas residet apud Principes civiles; hinc Caesarismus. 2.º) Calvinistica. Vera ecclesia efformatur ex solis praedestinatis; hinc de visibilitate externa actum jam est. Attamen, plerumque requi– ritur ad salutem ut fideles Christo jungantur per fidem, per participa– tionem Baptismi, Caenae et praedicationis; hoc igitur sensu, admitti. tur visibilitas. Regimen externum reponendum est apud presbyteros, qui sunt jure divino episcopis aequales; inde designatio Presbyterianismi, vel etiam multitudinarismi, cujus facultates hae sunt: administratio sacramento– rum, praedicatio verbi Dei, externa ecclesiae gubernatio, sed auctoritate proprie dicta carent. De primatu ac de infallibilitate plane cum Lutheranis sentiunt. 3.º) Anglicana. Ecclesia superior (High Church). Major eorum pars admittit episcopatum aequalium a Christo institutum (vocantur etiam Episcopaliani); tamen sunt alii qui dicunt episcopatum esse institutio– nem humanam temporis apostolici. Primatum romanum concorditer rejiciunt, etsi aliqui primatum ho– noris concedant. Ritualistae proclamant ecclesiam catholicam per quatuor ramos (branches) universalem, fuisse a Christo institutam, ramos vero esse Ecclesiarn Catholicarn, Ecclesiam Graeco-Russicarn, Lutheranarn et An– glicanarn. 266. Protestantes liberales.-Eorum doctrina, etsi diverse a diversis coriphaeis proponatur, ad hoc tamen substantialiter reducitur: a) Christus erat intime persuasus de proxima et imminenti pa– rousia, seu de fine mundi; hin.e Christus numquam cogitavit nec inten– tionem habuit fundandi Ecclesiam. b) Sed Christus, merus homo, omniumque excellentissimus, qui omnes omnino homines longe superavit in experientia et amore boni– tatis et paternitatis divinae, omnibus etiam posteris exstitit exernplar perfectissirnurn vitae religiosae. e) Originern Ecclesiae hoc modo explicant: Etiam discipuli Christi proximam esse parousiam credebant, et ideo mutuo caritatis vinc11lo manebant obstricti; omnes erant inter se aeqnales, et nulla aderat inter ipsos distinctio nisi illa quae proveniebat ex hoc quod aliqui donis cha– rismaticis fruebantur, alii vero non. Nunc autem, Paulus hanc praedictam spiritualem cohaesionem e:x– pressit. adhibendo celeberrimam illam comparationem corporis mystici, cujus caput, etsi invisibile, erat Christus, et cujus memoria adhuc exsta-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz