BCCCAP00000000000000000000546
248 DE COETIBUS CHRISTIANIS ACATHOLICIS, n. 264-265 264. b) Doctrina Ecclesiae Grneco-Russicae.-Christus quidem ins– tituit veram societatem stricte hierarchicam in Collegio apostolico, nam potestas jurisdictionis suprema collegio commissa fuit. Constitutio igitur dicenda erit aristocratica, non vero monarchica, siquidem Petrus ejusque successores tantum acceperunt primaturn honoris. Episcopi sunt successores apostolorum, et supradictam potestatem habent sive in concilio inveniantur sive sint per orbem dispersi; insuper, colleuium est injallibile. Haec ecciesia agnoscit auctoritatem infallibilem septem priorum con– ciliorum. Haec igitur est eorum doctrina theoretica; ad praxim autem quod attinet dicendum est quod circumstantiae historicae, in quibus graeco– russi díu vixerunt, numquam permiserunt applicationem principio– rum; sic e g. exercitium potestatis jurisdictionis et magisterii infaEi– bilis impossibile onmino evasit; et re quidem vera, ecclesiae autocepha– lae debuerunt, fere ubique, auctoritati civili sese subjicere, ideoque. practice, nationales dici possunt. :mnc, praeter possibiles immixtionc,s auctoritatis civilis, prae oculis habenda est earum incommunicatio inter se; de facto igitur, in his ecclesiis, oecumenismus eradicatus est, ac proinde unitas ecclesiae orientalis dici debet specijica, similis scilicet unitati quae inter plures status reperitur, non vero numerica. Sed in hac ecclesia existit adhuc alia factio, progressista scilicet, secundum quam potestas hierarchica reduceretur ad meram facultatem per:ficiendi ritns liturgicos; episcopi essent mere testes fidei, ac denique dogmata ipsa mutari possent. Alii, e contra, qui potestatem jurisdictionis prorsus negant, admit • tunt tantum potestatem sanctificandi; tandem aliquando-dicunt-Spl– rit11s Sanctus retinet depositum revelatum in conscientia conectiva fide– lium (Ita e. g. Kol\nAirnw, et alii). Fideles igitur tantum vinculo carita– tis uniuntur (9). Inter praecursores Lutheranisrni, de doctrina Marsilii Patavini tar.– tum mentionem faciemus; in suo opere cui titulus Defensor pacis, prr,– pugnat potestatem legislativam et judicialem, ex voluntate Christi, pr•– nes populurn, sive communitatem, residere; primus autem repraesen– tans populi est imperator; iste igitur facultatem possidet eligendi ac destituendi Romanum Pontificem, pleno jure gaudet circa Episcopos. nam isti a presbyteris non distinguuntur; ipse Stus. Petrus primatum jurisdictionis non accepit (D 495-499). 265. e) Doctrina Protestantica. 1. 0 ) Lutherana. Ecclesia authentica Christi est invisibilis, nam cons– tat solis membris sanctificatis per :fidem; hinc nulla fuit instituta a Christo hierarchia, et ideo omnes fideles sunt omnino aequales. Christl's de prirnatu petrino ne quidem cogitavit; pariter nulla alia adest infalli– bilitas nisi illa quae in S. Scripturis inspiratis residet; Deus singulis lectoribus et auditoribus sensum inspiratum aperit. (9) Cfr. praesertlm JumE, op, cit., p, 266-2'10, 320-423, 464-528.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz