BCCCAP00000000000000000000546

INTRODUCTIO IN SACRAM THEOLOGIAM l. Cum de sacra Theologia, cum Fundamentali tum Dogmatica, agere intendamus, methodus practica, minime vere scientifica, postu– lat ut aliquas notiones praeliminares circa unam et alteram jam ab initio praebeamus. Minime-diximus-scientifica, nam haec potius attendere deberet ad notiones et definitiones quae esse debent totius nostrae investigationis logicae conclusiones; quod, uti patet, nonnisi in fine totius sacrae Theologiae scientifice fieri potest. ART. I Introductio g·eneralis in Theologiam Dogmaticam. 2. Theologiae notio realis.-Theologia ,est scientia de Deo rebusque divinis ex revelatione. Est scientia. Ideoque habere debet principia certa, methodum pro– priam et systema. Principia certa, immo certissima, utpote ex articulis fidei, revelatio– ne divina cognitis, deprompta; factum revelationis ejusque existentia argumentis rationalibus in theologia fundamentali probari debent (1). J1ethodmn propriam. Veritates a Deo revelatae, proindeque fide divina credendae, in theologia dogmatica intimius perscrutantur; ex ipsis, syl– logismis mediantibus, aliae veritates deducuntur. (1) Fere communiter hodierni theologi tenent sententiam a S. Thoma propug– natam, nempe in theologia verificari definitionem scientiae in sensu stric– to : cognitio scilicet rci per ultimas causas. Ipsa certitudo, al'quo sensu evidentia, in hac disciplina certitudinem aliarum scientiarum superat, eo quod per revelat!onem homini communicatur scientia divina; certitudo enim est maxima, nam fundatur in auctoritate divina infallibili; Theologia est scientia subalternata ad supereminentem scientiam Dei et beatorum. Aliter tamen sensernnt non pauci auctores, negantes Tl1eologiam sensu stricto dici posse scientiam; ita e. g, CAPREDLUs, Sent., Pral.. q. 1, concl. 3; CA– JETANUS In p. 1, q. 1, a. 2; GERARDUS A BONONIA, Summa, q. 1, a. 1-2; ScoTU/i ' (cfr. A. VELLICO, De charactcre scientifico sacrae theologiae apud, Doctorein S1,btilem, in Ant, 16 (1941). 3-30). THEOL. FUNDAMENT.-3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz