BCCCAP00000000000000000000546

244 DE ECCLESIA CHRISTI. INTROD., n. 259 cundo. Ali.ud igitur facturo inquirendum restat, medimn scilicet con– cretum a Christo Domino institutmn, llt revelatio christiana integra transmitti possit; agitur proinde de alio facto historico, quod methodo philosophico-historica demonstrari debet; viam elegimus philosophico– historico-syntheticam et progressivam, non vero regressivam (cf. n. 28). Exceptiones tantum faciemus in tractatu de fontibus et de natura supernaturali Ecclesiae, in qua res dogmatice considerantur. Hoc modo procedendi, consuluntur unitas et harmonía atque unifor– mitas hujus disciplinae, quae--uti scitur-fundamentum rationale Theo– logiae merito appellatur, et methodus apologetica cum methodo dog– m~üica non miscetur; quo fit ut lcctoribus possibiles confusiones vi– tentur. Ncc mircris si apud alios auctores aliam dispositionrm materiae for– te inveneris, nam auctores in hoc vix consentiunt; dmn a1iqui aspectum juridico-socialem historice probare satagunt, alii aspectum mysticum organismi magnopere evolvere intendunt; nec clesunt alii qui procedunt ex quatuor causis, nempe efficienti (hierarchia apostolica), materiali et formali (corpus et anima Ecclesiae). et finali .(praeparatio Ecclesiae ante Christi adventnm, e,iusdemque commmmatio sive in purgatorio sive in patria caelesti) (1); alii denique, methodo historica, seu potius regres– siva, utuntur. Ratio ultima hujus divergentiae forsitan quaerenda erit in ipsa na– tura hujus institutionis, quae divitiis ac modalitatibus adeo abundat ut difficile sit imaginem ipsius p!enam ac totalem in unum colligere. Rem exemplo declaremus: «Personae physicae, puta Petri, triplex ímago photographica dari potest. Primo quidem, imago brevior ac decurtata, rcferens solam figu– ram capitalem, seu facialem. Imago dein plcnior, exprimens integram compaginem organicam. Dari demum potest imago dynamica ac cíne– matographica, quae Petrum exhibet ambulantem, loquentem, subri– dentem, varíe gesticulantem. Age jam: Personae quoque moralis et ecclesiasticae qualis est spon– sa Christi, triplex rursus ímago dari potest, et reapse datur divina ac prophetica sponsi luce et praedicatione expressa. Datur primum imago brevior referens regalem capitis figuram et majestatem. Hínc via primatus, cujus schema protulit Ambrosius formu– la lapidaria: Ubi Petrus, ibi Ecclesia. Datur dein imago plenior, exhibens totam compaginem ecclesiasti– cam, triplici unitatis cíngulo connexam et compactam, catholica dif– fusione auctam et dilatatam, apostolico et hierarchico fulcro sustenta– tam, decora venustate et sanctitate collucentem, in coetu Romano-ca– tholico realizatam. Hinc via altera sic dicta notarum, cujus schema praeformaverunt Apologetae catholici in controversia curo Protestanti– bus, quam Pius IX sua auctoritate sancivit. Datur demum imago Ecclesiae dynamica et quasi cinematica, quae Scclesiam profert in actione et motu vitali positam. Hinc tertia via sic dicta empirica, seu transcendentiae, cujus schema expressit Oonci– lium Vaticanum (D 1794)» (2). (1) Ita CH. JouRNET, L'Eglise dtl Verbe Incarné. Essai de Théologie spéculative. in quatuor extensis volumlnibus (Paris, 1955, ed. 2.a). (2) T. ZAPELENA, De Ecclesia Christi (Romae, 1950, ed. 5.a), IV-V.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz