BCCCAP00000000000000000000546
TRACTATUS SECUNDUS D EM o N s T R A T I o e A T H o L I e A, SEU DE ECCLESIA CHRISTI 258. Introductio.-Christus Legatus Divinus doctrinam revelatam, a Deo acceptam, omnibus omnino hominibus obligatoriam, et quidem sub poena non assequendi salutem aeternam, nobis attulit; ex manifesta igitur voluntate Dei, existit revelatio christiana, quae nihil aliud est nisi complexus quidam veritatum ac dispositionum quae, ad salutem aeter– nam, omnino necessariae dicendae sunt. Nunc autem quaeritur ubinam, hodie, haec divina revelatio invenia– tur; adestne forsitan aliquis liber, vel aliqua institutio ad quam omnes et singuli homines ad illam addiscendam secure accedere possint? Et si affirmative, quodnam est illud medium conservationis vel transmis– sionis ab ipso Legato Divino institutum? Nam aliquam institutionem statutam fuisse, a priori admitti debet, ne secus revelatio illa divina universalis et perennis inutilis evadat. Plures sunt societates, suam originem a Christo repetentes, quae di– cunt veritates revelatas ipsis fuisse a Legato Divino commissas; tales sunt Ecclesia Catholica, Ecclesia Protestantica et Ecclesia -graeco-rus– sa; cum tamen hae societates tum quoad doctrinam tum quoad formam vitae, seu organizationis religiosae, saepe in re fundamentali discrepent, sequitur aperte omnes non posse legitimas esse; una tantum ex ipsis, si revera existit, vera esse potest. Cum agatur de re maximi momenti, argumenta afferenda pro unius legitimitate, omnium gravissima necessario esse oportet. Nunc autem~ talia argumenta affert in favorem Ecclesiae Catholicae nostra Theolo– gia Fundamentalis. Haec igitur sunt quae in hoc secundo Tractatu probare intendimus. 259. Modus procedendi.- cum adlrnc proximum fundamentum ra– tionale Theologiae et Fidei nondum plane stabilitum fuerit, opus in primo tractatu incoeptum, eadem methodo prosequi oportebit in se 4
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz