BCCCAP00000000000000000000546
240 EX CONSTANTIA MARTYRUM, th. 17, n. 257 Propagatio enim religionis cl1ristianae est mera consequentia: a) unitatis imperii romani, b) Status abjcctionis materialis et spiritualis plebis; nova enim doctrina, quae offerebat, in illo statu injustitiae, spem felicitatis aeternae, non poterat non pro– ducere reactionem et elevationem plebis. e) adaptalJilitatis religionis christianae ad religiones tune temporis existentes, nam Christianismus omnia elementa favorabilia religionum illius temporis intelli– genter recoxit atque assimilavit. Ergo. Jifrspondeo: a> Vcrum est quod unitas impcrii romani importabat unitatPm linguae et facilitatem communicationum; haec omnia, per se loquendo, expansio– nem christianismi non parum favere poterant, et de facto, absque uno dubio, non– nihil lnfluxerunt. Sed quis non videt eadem elementa non minus ad ejus propa– gationem impediendam inservire potuisse? Nonne et persecutiones et calumniae et detractiones adversus christianos iisdem mediis faciliores redderentur?... b) Secunda ratio solidius fundamentum habere videtur, nam doctrina puris– sima atque excellentissima suavem ac simul fortem attractionem exercere poterat, saltem pro maxima parte humanitatis, in egestate materiali et morali degentis. Attamen, ratio sufficiens transformationis obtentae non demonstratur in conditio– nibus recensitis, nam, diversis in temporibus, doctrina satis excellens a quibusdam philosophis elaborata est, sed sine felici exitu; quaelibet alia religio felicitatem in alia vita promittebat. Nihilominus, facta superius indicata non possunt absque interventione divina rite explicari; id enim non patitur psychologia humana relate ad problemata doctrinalia religiosa <cf. n. 74). e) Idea syncretismi religiosi, seu assimilationis, factis historicis omnino adver– satur, nam, uti in thesi innuimus, religio christiana fuit omnino exclusivista; sim– plex propositio alicujus doctrinae determinatae, quae christianae religioni contra– dicere videatur, omnino excluditur, ita ut qui contrarium senserit, velut excomu– nicatus censeatur. Hac igitur de causa, dum, in hac periodo dominationis romanae, omne1s religiones omnesque dii admittebantur, christiana tantum religio jam sub Nerone proscripta fuit. Obiectio 2.ª: Etiam Budhismus, Mithrac1smus, Mahumedismus, Protestantismus et aliae religiones celeriter propagatae sunt, et tamen nemo eis originem divinam tribuit. Responden: a) Diffusio Budhismi naturaliter ac facile explicari potest; fuit enim imprim1s systema philosophicum; cum vero in systema religiosum mutatum fuerit, non parum ei contulerunt tum favor principum tum ethica facilis; ceterum quietismus animae et voluptuosa nirvana promissa nullum heroismum revera exi– gebant; ex alia parte, non parum influxit suppressio classium a brahamanismo im– posita. Addere licet Budhismum esse in diversis regionibus diversum quoque sys– tema; den:que tandem in Asia circumscribitur, neque persecutiones sustinere debuit. b) Mithracismus diffusionem geographicam et socialem sat limitatam habuit; protenditur enim ad Graeciam, Syriam, Aegyptum et Palaestinam, et ejus adepti non– nisi inter militares et magistratus romanos inveniuntur. Denique, favore officiali gavisus est. e) Mahumedismus. Causae sufficientes ejus diffusionis sunt: fanatismus reli– giosus, odium inimicorum, vis armorum, moralis laxissima (permittit polygarniam et divortium), pronüssio absoluta paradisi carnalis et voluptuosi; ceterum, extra territorium politice subjectum adeptos facere impotens fuit; bene scripsit Pascal: «lvlahumctus occidendo sese stalJilivit, Christus vero permittendo ut sui essent oc– cisi; Chrístus et Mahumetus proinde methodos contrarias adhilmere» (36). d) Protestantismi propagatio facile explicatur ex causis naturalibus, inter quas enumerare Jiceat: exemplum multorum elericorum et monachorum parum aedifi– cans; ignorantiam religiosam populi, aviditatem principum, corruptionem univer– salem morum, conditiones sociales ex praedictis causis derivatas. (36) Pensées, ed. ;¡3raunschvig, n. 599.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz