BCCCAP00000000000000000000546
EX CONSTANTIA MARTYRUM, th. 17, n. 255-257 239 eorum non solum fidem christianam, verum etiam saepe eadem suppli– cia amplexati sunt. Merito putabant, ut ait LACTANTIUs: Nec consensum tam multorum nec perseverantiam morientium bonam esse, nec ipsa patientia, sine Deo, cruciatus tantos superare pos– se (33). Historice enim constat quod post unamquamque persecutionem, non modo non decrescebat numerus christianorum, sed prodigiose multipli– cabatur, sicut bene scripsit TERTULLIANUS: Plures efficimur, quoties metimur a vobis: semen est sanguis Chris– tianorum (34). 256. Scholion n.-Argumentum quod modo €nuc1eavimus. ut dictum est, martyres romanos a Nerone (a. 64) ad Decretum Constantini (a. 313) consideravit. Sed etiam hic dici potest: «Historia iteratur.» Persecutio- , nes romanae, decursu saeculorum, «reeditiones» ad nostra usque tem~ pora habuerunt. Ultimis quinque lustris currentis saeculi, plurimi Chris– ti atletae in odium fidei, in Europa et Asia, tormentis exquisitissimis sanguinem suum fuderunt. Nulla in Ecclesiae historia datur periodm;, quae gloriosos martyres non ostendat. «Sicut in Christianismo num– quam defuerunt virginitatis lilia, ita quovis saeculo, semper illi florue– runt martyrum rosae sanctissimo sanguine aspersae» (35). Plurima martyrum h1illia exstiterunt: l. in persecutione Armeniorum et Persarum, s. IV, v et VI; 2. in persecutionibus Arianis et Donatistis, s. IV; 3. in persecutionibus in Africa sub Genserico, etc.; 4. in persecutionibus Islamicis, a. s. VIII; 5. in persecutionibus russicis, a s. xvu; 6. in persecutionibus revolutionis Gallicae; 7. in persecutionibus in terris missionum. Circumstantiae fundamentales iterantur; virtutes christianae heroi– cae semper eaedem numerantur; persuasio intima ac profunda priorum temporum circa veracitatem ac obligatorietatem religionis christianae invariabilis reperitur. Jamvero, phaenomenon constanter iteratum, causam proportionatam habere debet; causa vero ultra vires naturae quaerenda est. Ergo mar– tyrium est perpetuum testimonium verae fidei christianae. 257. Ohjretiones.-Objeetio V·: Propagatio religionis christianae sine una in– terventione divina explicatur. Ergo nullum argumentum constituit in favorem Mes– sianitatis Christi. (33) LACT., Div, lnst., 5, 13, 23: ML 6, 583; R 640. (34) Apol., 50; ML l, 534; R 285. (35) TANQUEREY, op. cit., P. 367.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz